PG 44, col. 299

impello, et diligentia studioque intendere velocita-
tem jubeo. Quze omnia non ideo facio, quia teme-
rario quodam studio tui detinear, sed quia ut cba-
rissimo filio morem tibi gerere studeam. Cum enim
litteris tuis petieris, ut tibi a nobis ad perfectam
vitam admonitio quaedam conscribatur, equum ar-
bitrati sumus, ut hoc libro nostro, Etsi nihil aliud
forte utilitatis, attamen illud profecto non contem-
nendum tibi, nos ipsos sacra: obedientiae propona-
mus exemplum. Nam si nos qui tam multarum ani-
marum curam ut patres gerimus, convenire duxi-
mus huic senectuti, ut modestrejuventutis mandata
susciperet, majores obedientia in te profecto vires
habebit, cum ad parendum nostro exemplo juventus
tua fuerit erudita. Sed haec hactenus. Nam nobis
Deo duce et auspice nostri sermonis proposito
incipiendum est. Petiisti a me, charissime fili, ut
tibi quamam sit perfecta vita, diligenter descri-
bam : quod te ideo velle non dubito, ut cum
inveneris quod quarris, ad vitam tuam quod in-
venisti, accommodes. Ego vero duo in hac re, et
ambo mihi pariter impossibilia, conspicio. Utru'n-
que enim, et perfectionem videlicet vitae ratione
describere, et quod ratione comprehendisti, in vita
ipsa monstrare, supra vires meas esse facile fateor :
quippe qui putem multis etiam in virtute praestan-
tioribus et magnis omnino viris difficilia hac esse
dictu, imo vero impossibilia. Verum ne videar
ibi timere, ut Psalmista ait ', ubi timor non est,
planum id ita faciam. Perfectio in omnibus aliis
quae sensu percipiuntur, terminis quibusdam corn-
prehenditur, ut verbi causa, in quanto tam conti-
nuo quam discreto. Omnis enim mensura quantita-
tis propriisquibusdam terminis concluditur. Nam
qui ad cubitum vel denarium respicit numerum,
non est nescius, unde utrumque istorum incepit, et
quo exivit, quibus illorum finis habeatur atque per-
fectio. ln virtute vero hunc ab Apostolo perfectionis
terminum esse didicimus, quod nullus in ipsa sit
terminus : quippe cum ille ipse Paulus ¹⁶, γίνζόὶνίηιιε
et mente altissimus. semper ac jugiter per virtutem
suum cursum intenderet, nec unquam ad majora
conscendere negligeret ε non enim tutum illi erat a
cursu desistere: cur ita? Quoniam omne bonum
ipsa natura, qua bonum est, non habet terminum,
sed contrarii comparatione terminatur, ut vita
morte, lux tenebris, et omnino bonum omne in eo
desinit, quod ipsi contrarium esse intelligitur.
Quare quemadmodum vitae finis mortis initium est,
sic cursus ipsius finis qui secundum virtutem est,
vitiosi cursus initium invenitur. Non igitur falso
’ Psal. xm, 15. ⁸⁸ Philipp. Ill.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.