PG 44, col. 319

Igneus corci rubor, splendor quoque byssi natura
ipsa perductus ac sine arte confectus color. In
aliis linum, in aliis pili; prout texturæ usus pete-
bat, assumebantur. Sed rubricatæ quoque pelles
nonnunquam acceptæ sunt. Verum hæc postea-
quam de monte descendit, per ministros secundum
expositum sibi exemplar opificii Moyses construxit,
Τunc autem cum in illo adhuc absque manu con-
stituto templo esset, quibus sacerdos vestibus,
quando in templi penetralia intrandum erat, utere-
tur, de interiore simul atque exteriore amictu le-
ges accipit, initium non ab interiore, sed ab exte-
riore faciente sermone: superhumeralia variis co-
loribus, ex iis rebus ex quibus velum contextum
erat, atque insuper auro distincta fuerunt. Uncinos
quoque quibus superhumeralia connectuntur fecit,
et catenula smaragdos in circulum auro connecten-
tes. Hi lapides tum natura virides atque fulgentes,
tum sculptura mirabiles videbantur: nec ad simu-
lacrorum figuram aliquam sculptura tendebat. Sed
patriarcharum nomina sex in singulis lapidibus
erant impressa; ex his sd anteriorem partem un-
cini quidem dependebant, et complicatæ catenæ
in se permutatim in quemdam numerum connexæ
atque rhythmum, in modum retis a fibulis ex utra-
que parte desuper ab uncinis extensæ, ut magis
cunnexio præfulgeret. In his erat ex auro fabrica-
tus ille ornatus pectoris, in quo diversi pro patriar-
charum numero lapides tres in singulis ordinibus,
ordines quatuor fuerunt, tribuum nomina litteris
exprimentes. In his erat tunica intra superhume-
ralia ad talos a cervicibus delapsa, fimbriarum ap-
pendiculis concinne ornata : in his erat inferior
limbus, non texturæ varietate solum, verum etiam
aureis appendiculis pulcherrimus. Hæc autem erant
aurea tintinnabula, pomaque punica vicissim di-
ctum limbum ambiunt: tum capitis vitta, quæ tota
fuit hyacinthina , et lamina pontificis imminens
fronti ex auro purissimo, ineffabilibus litteris qui-
busdam exarata, et cingulum quo circumlusus
amictus stringebatur, et oruatus occultior: ac
cætera omnia quæ per ænigmata in amictus specie
sucerdotalem ostendunt virtutem. Hæc cum invisi-
bili ista amictus caligine a Deo ipso perdoctus,
majorque scipso hac effectus esset arcana doctrina,
descendit a monte ad suos, ut eos camdem disci-
plinam doceret, et leges eis proponeret, et tem-
plum, sacerdotium, et quod in monte fuerat illi
ante monstratum exemplar. Eerebat enim manibus
tabulas sacras, quæ divinum inventum ac donum
etant, nec humano auxilio ut producerentur indi-
guerant; sed ipsius Dei opus utrumque fuit tam
materia, quam litteræ in ipsa impressæ: verum
pupuius qui antcquam legislator descenderet, ad
iiololatam dfecerat, hoc munus impedivit.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.