PG 44, col. 435

progressus : postea rerum cmicstium et divi-
narum meditationem beatam praedicat, ut eam quae
‘ rerum sublimium habitum jam nobis ingeneret. Ad extremum eam qua: in perfectis exsistit eum Deo
similitudinem, in beatitudine numerat, propter quam priora quoque appellantur beata, quamque
semper virente ligno insinuat, cui vita per virtutis exercitationem consummata, similis edicitur.
CAPUT ll.
Caeterum ut firmius doctrina: virtutum insista-
mus, quam in toto Psalmorum decursu nobis pra:-
monstrat oratio, non abs re fuerit, si prius apud
nos constituamus, et velut artificiosa quadam ra-
tione et- via, nihil ab instituto opere recedentes de-
finiamus, quomodo virtutis amator possit ejusmodi
ξ vitae compos fieri : sic enim ejus, quam praemisi-
mus, doctrinae seriem et consequentiam melius
ι perspiciemus. Necesse igitur est, eum qui ad vir-
tutem sese convertere cogitat, prius discernere ra-
tionem honestatis, et ejus, quae honestati repugnat,
malitiae, notatis prepriis utriusque dill‘erentiis, ut
impcrmixta earum notio permaneat, nulloque com-
munionis confusa contagio. At notae, qua: utrisque
pr0pric competunt, fuerint fortassis et aliae, caete-
ris tamen, ut mihi persuadeo, magis generales
sunt istae : videlicet voluptatem et delectationem,
quae hominibus ab ipsis obtingit, partim ad sen-
⁴ sum, partim ad animum pertinere; nam malitia
sensum quidem oblectat; virtus animum cxhilarat.
Quibus consequens est ut commendatione et vitu-
peratione audientium mentes a vitiis quidem ab-
sterreantur, ad virtutem vero inducantur. lmprobte
enim vitae odium ingenerat ejusdem reprehensio.
At honestatis laudatio desiderium meliorum accen-
dit. Postea ut vitae honesta: commendatio eflicacior
elficiatur, et vivacior improbitatis reprehensio,
mentio facienda est eorum, qui virtutis pulchritu-
dine excelluerunt, eorumque qui vitiis et flagitiis
innotuerunt. Exempla enim diversorum vivendi
generum apte proposita, animi afi‘ectionem et dis-
positionem intendunt et stabiliunt, spe mentem ad
optima quicque sectanda et colenda alliciente; et
reprehensione eorum qui vitam ilagitiosam egerunt,
ad fugam et detestationem similium studiorum
erudiente et incitante. Praeter haec omnia necessa-
rium erit, utrobique totam docendi rationem mi-
nutius quasi concisam instituere; nam vel id quod
rectum et bonestumestdemonstrabit; vela facino-
ribus debortabitur; ita ut ad illud quidem docu-
mentis quibusdam et monitis quasi manu ducat
auditorem; ab improbitate autem eumdem per ser-
mones ad debortationem appositos abducat.
(16) Εμῶ οιη-ήο
(17) Forte κοίνούντων.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.