PG 44, col. 439

obtingat; illi vero, quibus tetas viget, hujus do-
ctrinm donum suum esse existiment ; is autem qui
tristi est animo et male afi‘ecto ob eventum quem-
piam, preptcr se scripturae hujus gratiam divi-
nitus missam esse credat. Ad haec, qui iter seu
terra seu mari faciunt, quique sedentarias artes
exercent, et ut rem in pauca conferam, omnes
tam viri quam mulieres, quodcunque vitae genus
sectentur, aegri simul ac firmi, damnum sc pati
arbitrantur, si non semper in ore sublimem lianc
institutionem circumferant. Jam vero et convivia
et nuptiales hilaritates pliilOSOphiam hanc, ut par~
tem lzetitiae, suis jucunditatibus asciseunt, ut ta—
ceamus divinam illam in nocturnis pervigiliis per
psalmos institui solitam hymnodiam , Ecclesizeque
in his decantandis accuratam sedulitatem.
Quae igitur causa ineflabilis illius voluptatis, qua
cantus suos magnus David perfudit. ; ob quam adeo
grata et accepta est mortalibus Psalmorum disci-
plina? Fortasse cuivis promptum fuerit causam
dicere, propter quam adeo delectamur, cum ad Psal-
mos curam et cogitationem convertimus.Verborum
enim melodiam aptamque concinnitatem causam
esse, cur tanta mentis dulcedine dcillis disseramus.
Ego vero, etsi id verum esse lubens fateor, existimo
tamen hoc ipsum non praetereundum , sed diligenter
discutiendum esse. Videtur enim majus quiddam et
pmstatitius insinuari quam multi judicent, per
philosophiam in melodia verborumque modulatione
sitam. Quid igitur est, quod volo? Audivi quem-
dam ex sapientum numero, cum de natura nostra
dissereret, allirmare hominem esse parvum mundum ,
omnia in se complectentem , quae in magno mundo
reperiuntur. At universi hujus dispositio musica
quadam harmonia et convenientia est, multiformi
quodam varioque ordine et concinnitate secum co-
pulata, sibique ipsa consentiens; a quo concentu
nullo unquam tempore avelli potest, licet multiplex
sit in singulis rerum generibus diflcrentia et muta-
tio. Quod enitn in plectro seu instrumento, quo
musicus utitur, contingit, dum artificiose chordas
tangit, eoucentumque varietate sonorum concin-
num producit, ita ut si in omnibus idem sonus
esset, nequaquam varium illud melos efficeretur:
idem in hujus universi temperamento accidit ; quod
ex Singularium rerum mutabilitate constans , ordi-
nata quadam et immutabili serie et convenientia
sibi connectitur, partiumque cum toto concordiam
et conspirationem efficiens, ltarn‘tonieatn istam,
sibique ex omni parte concinentem melodiam ct
(27g Παρηλικωτέροις, ed.
(28 Οἱ add. ed.
(28) Οἱ add. ed.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.