PG 44, col. 447

nam seu tabulam , qua nervi intenduntur, modu-
lationemque qua: fit per linguam et maxillas et per
os quasi per chordas.
Cum igitur omne illud quod naturale est, natura:
sit amicum, demonstratumque sit, musicam na-
tura: esse consentaneam ; ob id magnus David phi-
losophiae de virtutibus melodiam et concentum im-
miscuit, et sublimia illa dogmata, mellis quasi
dulcedine aspersit ; per quam aliquo modo seipsam
intuetur et curat natura. Curatio enim natura). est
vita: concinnitas, quam mihi tacite per aenigmatum
umbras suadere videtur melodia. Et forte hoc to-
tum nihil aliud est, quam ad excelsiorem et ab
intimis remotiorem vitam capessendam cohortatio ;
monens videlicet, ut in moribus eorum qui virtu-
tem colunt, nihil insit inconeinnum et a recto ab-
horrens , aut dissonum ; (idibus neque supra mo-
dum contentis: rumpitur enim, si nimium inten—
daturchordarum apta convenientia; neque etiam
studio in contrarium verso, nimium per voluptates
ad remissionem laxatis ; muta enim et vocis expers
redditur mens his affectionibus nimium obnoxia;
aliaque id genus omnia docet , ut et tempestive in-
tendamus et remittamus sonum, id unum spectan-
tes , ut nobis perpetuo vivendi ratio bene compo-
sita et temperata constet, neque sine modo reso-
luta; neque supra modum contenta. Quamobrem
divinae huius musica: praeclare facta Davidi quoque
attribuit sacra historia; nam cum aliquando Safi-
lem insanire et potestate mentis exisse animadver-
teret, sic concentu all‘eetionem illam tranquillavit,
ut naturalem mentis facultatem reciperet. Ex his
igitur manifestum est,quorsum tendat melodis: in-
volutum aenigma. Docet videlicet, passiones et per-
. turbationes animi edomandas et contrahendas esse ,
quae variis eventibus varie in hae vita concitari so—
lent. Verum enim vero neque hoc levi brachio praete-
reundum est, nempe, has nostras melodias non esse
factas eo modo, quo externorum , et a nostra disci-
plina alienorum carmina condita sunt; nam melos
et modulus in dictionum sonora serie et connexione
nou consistit; quemadmodum apud illos videre li-
cet , quibus rhythmos coniicitur ex accentuum apta
compositione , tono in sonis nunc depresso , nunc
elevato, nunc breviato, nunc producto ; sed nullo
studio quaesitum comparatumque divinis verbis
melos innectitur, quod ipsa vocis confirmatione
secundum intensionem, et compositione subjectum
verbis sensum , quoad fieri potest, revelat. Obso-
uium igitur hujus edulii tale est, quo quasi condi-
mentis quibusdam dulcescit doctrina: cibus.
(57) Μογάδα, ed.
(38) ᾎναθεωρείται, cd.
(59) Forte ἐμμελὴς.
(40) Ἡμῖν om. ed.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.