PG 44, col. 454

petunt ε quomodo fieri potest ut quis putet petius in
bac vita eligendam virtutem, Quam malitiam, po-
tiusque eam, quae tot laudibus celebratur, quam
eam quae tot vituperiis adicitur? Qui igitur mente
excelsa est, et velut ab alta quadam specula ocu-
lum in res dissitas intendit, is probe videt, quo dis-
crimine vitium a virtute distet; quia judicium de
bis non ex praesentibus, sed ex futuris facit; oculo
enim mentis ad perspiciendum et penetrandum ac-
commodato, tanquam praesens intuetur id quod
per spem justis est repositum , et cogitatione
praeteriens omne quod sub sensum cadit, et in-
tra coelestia adyta admissus, stultitiae et vesaniae
illos condemnat, qui abjecto animo judicium boni
potentiis ad sentiendum aptis committunt. Quapro-
pter cum dicit David: ι Quid enim mihi est in
cedo, et a te quid volui super terram "‘? ι eodem
orationis contextu illud quod caeleste est, mirabiliter
et magnfice extollit; et quod ab insipientium oculis
tanti penditur, quasi per despectum et ludibrium
extenuat, et in odium adducit: quemadmodum si
quis in carcere natus, tenebras illas, quibus innu-
tritus est et educatus, eximii boni loco reputaret;
qui deinceps luminis aerii particeps factus. con-
dcmnat prius illud suum judicium, narratquc qua-
libus spectaculis solis et steilarun: , omnisque pul-
chritudinis quae in cmlo conspicitur, praeposuerit
caliginem cui assuetus erat; quod meliora igno-
raret : idcirco improbat ct repudiat suum dc bono
imperitum judiciuur,seque bestiae instar vixisse pro.
litetur, quandiu in illis bonum sibi videre videba-
tur. At cum ad Deum adductus est, Deus vero est
ratio; et ad dexteram pervenit ;dux autem dextera
ei fuit ratio per consilium et deliberationem, vidit,-
que virtutis gloriam, qua illi qui ctelum spectant,
sursum evelluntur; tunc vocibus illis utitur, quarum
altera bonum, quod inter homines reperitur, extol-
lit, et ut admirandum praedicat; altera vanitatem
ει f utilitatem fallacis studii in bac vita detestatur; sic
autem tota oratio ad verbum habet : ι Ut jumeutum
factus sum apud te“. ι llis afl‘ectionem rationis exper-
tem demonstrat. Addit deinde : ι Ει ego semper
tecum._ ι llaec dicens etiam modum eonjunctionis
cum Deo adjicit, ut et nos discamus, quomodo qui
prius instar jumenti erat, postea cum Deo conso-
cietur. ι Tenuisti, ι inquit, ι dexteram meam. ι
Dei auxilium innuit per mentis ad dexteram trait-
sitionem. ι Ει in voluntate tua deduxisti me. ι Νε-
(68) Ἀνθρώποις, ed.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.