PG 44, col. 579

turbationes et afl‘ectioues indicat voce collectiva)
invocat supernum auxilium, conculcari sese ab
inimico dicens, fatigarique ettribulari, pugna con-
tinuos dies durante.
Neque enim unum duntaxat adversarium secum
confligendi causa congredi, sed unicum hominem
instar multitudinis hostium esse. Ait enim: ι Con-
eulcaverunt me inimici mei tota die, ι missis ab
alto jaculis, eo quod superiores sint Ine, qui conculo
cor. Neque id quod accidit, de die fit et luce palam :
non enim timuissem, si palam mecum congressi
essent. 0b id addit: ι De die non timebo; ι
tacite insinuans in tenebris se ab hostibus exter-
refieri, et formidine percelli. Sed talis diem ipse
sibi procreat, sperando tn lucem, qua tenebras
dispellantur : ι De die non timebo, ego vero in te
sperabo. ι Forte autem sententiam eorum, qua: in
hoc psalmo scripta sunt, magis asscquetur, qui ad
inscriptionis aenigma sese convertet ; quandiu enim
humana natio a sanctis angelis longe dissita erat,
conculcabatur ab immoderatarum afl‘ectiunum
natura, angebaturque et defatigabatur pugnae per-
petuitate ex editis et superioribus locis impedita :
prapterea noctu maxime pertimescebat. Quando
autent speravit in Deo, Spe illa in vanis rebus
posita, velut pondere quodam, abiecta; tunc in
laudes proprii sermonis erupit qui nihil aliud est,
quam confessio tidei. Ait enim : ι In Deo laudabo
sermones meos. ι Sed hos meos sermones laude
dignos exsecrantur inimici mei, qui omnem cogi-
tationem suam eo convertunt, ut mihi noceant,
occultasque et absconditas insidias, dum cum ipsis
habito, struant; qui suam artem factitantes, non
cessant observare calcaneum meum: hoc enim
opus est ejus, qui ab initio homicida fuit ³, obser-
vare calcaneum hominis'1at enim licet hostis
impressio gravis sit, repelletur tamen beneficio
auxilii tui : nam gratis hominibus salus ate venit,
non ex operibus iustitiae, sed ex sola tua gratia :
ι Pro nihilo enim salvos facies illos. › Tota autem.
qua: sequitur, psalmi series, revocationem et in-
staurationem humani generis explanat. cujus caput
- cst, victoria ah adversario relata , indelebile, quasi
in columna quapiam, divina: erga homines beni-
gnitatis monumentum, omni creaturae tanquam
materia laudandi Dei, et celebrandi propositum.
idcirco extremis hujus psalmi verbis sic canit,
ad hanc \clut columnam respiciens: ι In Deo
laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem,
in Deo speravi : ι propter quem non amplius incessi
me formido carnis. ι Etin me, ι inquit, ι vota, qu:
reddam per laudationes, quoniam liberasti animati
⁸ Joan. VIII, Η. ³ Gen. III, ilia

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.