PG 44, col. 585

spectum et manifestationem. Cum igitur liceret
uno ictu, medio dorso, per ipsum cor gladium to-
tum adigere, corpus quidem Saulis neque tetigit,
neque tangere omnino voluit.
Praecidit autem silenter gladio orant chlamydis,
ut in posterum vel chlamys testis esset sua: in Sau-
lem humanitatis, ostendens ipsa fimbriae abscis-
sione potestatem , quam habuerat in corpus ejus.
Quibus manifestum evasit, quam insignes profe-
ctus David in longanimitate et mansuetudine fe— Β
cerit, qui manu nudum gladium tenens , supposito
manui ad ictum ipso hostis corpore , cum poteStas
trucidandi eum suppeteret, superato per rationem
impetu irae , et divino timore interimendi facultate
compressa, non solum ira sua fortior exstitit, sed
et armigerum suum jam ruentem in Saulis perni-
ciem cohibuit, memorabili illa voce edita: ι Ne
corrumpas christum Domini. ι Exit ergo Saul ex
spelunca ignarus omnium qum acciderant, indutus
accisae orae chlamyde. At David pone eumdem subse-
quens , cum ea qua poterat securitate ,. et occupato
colle, qui imminebat speluncae, oram vestimenti
extensa manu monstravit. llaec autem nihil aliud
erat, quam trophaeum incruentum contra adversa-
rios erectum; et acclamans Sauli magna voce,
novam hanc et admirabilem , sed eximiam fortitu-
dinis ct‘strennitatis explicat speciem, quam cruor
non fcedaverat, qua et fortissimus pugil vicit, vi-
ctusque servatus cst incolumis. Non enim in casu
et interitu hostis tam praeclarum Davidis facinus
consistit, sed in hoc potissimum facti illius excel-
lentia et magnitudo posita est, quod adversarium
ex periculo eripuit; cui tantum fiduciae inerat , ut
suam salutem niti nollet occasu et interitu adversa-
riorum, sed salvis vivisque insidiatoribus Sperabat
se fore securum , quasi nemo esset, qui quidquam
molestia: inferret. Quamvis hac historia potius di-
vinus sermo docere velit eum qui virtute excellit,
non contra illos qui ejusdem secum sunt gentis et
stirpis , sed contra immoderatas affectiones fortem
et strenuum csse. lnterimitur ergo per hoc gene-
rosissimum Davidis facinus in utrisque iracundia ,
dum ille quidem ratione proprium impetum cohi-
buit , iramque ad vindictam ruentem , compressit;
Saul vero ob humanitatem , quam expertus fuerat ,
malitiam et improbitatem adversus Davidcm exstir-
pavit. Qualia enim posthac ad victorem locutus
sit, oculis prae pudore eorum , qua: tentarat, humi
defixis, et quomodo lamentis et lacrymis mente
conceptam a malitia aversionem testatus fuerit, ex
historia ipsa discere licet. Argumentum ergo sexti
et quinquagesimi psalmi istud est, ,quantum ex
ipsa rerum gestarum narratione constat. Inscriptio-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.