PG 44, col. 66

quens, pro audientium intelligentia sermonem mo
derabatur. In tanta enim multitudine , licet essent
nonnulli qui altiores etiam disputationes intelli.
gerent, plurimi tamen doctrina: subtilitatem non
capiebant, utpote homines imperiti, atque opifices,
et negotiis vilibus occupati, et mulieres in ejus-
modi disciplinis minime exercitatae; et puerorum
turba, astateqtte provecti senes; qui omnes oratione
facili instituendi recreandique erant, et per res
procreatas quae cernuntur, earumque pulchritudi—
nem, ad rerum omnium auctorem‘procreatoremque ’
perducendi. Quare si quis ex praeceptoris consilio
dicta ipsius expenderit, nihil dubitationis relinque-
tur. Neque enim verborum contentiones aucupa-
batur, nec facile sese quaestionibus implicabat, sed
simplici verborum expositione audientium simpli.
citati sic orationem suam accommodabat, ut va-
riam tamen externae philosophia: doctrinam redo-
lens, peritioribus etiam satisfaceret. Quamobrem
eam et imperiti intelligebant, et eruditi admiraban-
tur. Tu vero, si, ut in monte Sinai", relicto infra
populo simul cum magno Mose quaeris in rerum.
arcanarum contemplationis nebulam introire , ubi
ille, cum esset, vidit ea quae verbis explicari nou
possunt, necessariumque cupis rerum conditarum
linem cognoscere, quomodo, cmlo terraque con-
:tis, lux quidem ut esset, divinum mandatum
spectarit, tenebrae autem exstiterint etiam sine
Praeterea, si ad subjectum aerem illustrandum,
et tempus nocte dieque distinguendum. nulla re
lux indiguit, quid ei fuerit opus, ut sol conderetur?
Ad haec, si initio simul cum caelo terra fuit pro-
creata, quo pacto fueritincomposita? Nam si facere
componere nihil inter se videntur difi'erre, quo-
modo, quod factum est, incompositum fuit? Tum, _
quae ad aquam pertinent qumstio’nes, quasi fieri
non possit, ut super apside caalesti figuraque glo:
bosa et rotunda consistant quae fluxa sunt. Quo-
modo enim natura humida in curvo consideat, qua:
de sphaera: fastigio in pronas figurae partes neces-
sario definit? aut quomodo, cum id quo sustine-
tur instabile sit,cumque a sua basi semper delaba-
tur, in se ipsa habebit firmitatem? aut quomodo
non dissipabitur, cum incitatissima poli conversio
nihil prorsus insidens inbaarensque sibi non abji-
ciat , ac repellat? Quinetiam istis contradicentibus
non videtur esse verisimile, ut qua: humida sunt
consumantur, cum et fontium, et fluminum, et ma-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.