PG 44, col. 71

et per ι principium ι cuncta, momento, et sine ullo
temporis spatio facta fuisse significat. Principium
enim non patitur, ut ullum intervallum cogitemus.
Nam ut punctum est principium lineae, et indivi—
duum corporis, sic momentum ipsius temporis. Be-
rum igitur simul omnium constructio ab incredibili
potentia Dei proiecta, principium a Mose. seu sum-
ma in qua consistit universitas, nominatur. ille,
dum rerum extrema prosequitur, tacite etiam indi-
cat quae ipsis comprehenduntur extremis. Extrema Β
dico, habita ratione sensus humani, qui nec sub
terram penetrat nec caelum transcendit. ln princi-
pio igitur mundum esse conditum dicens, significat
rerum omnium occasiones et causas, et potestates
a Deo fuisse confectas, et ad primum voluntatisillius_
motum res singulas exstitisse, ccelum, aethera, stel-
las, ignem, aera, mare ,terram, animalia, plantas:
quae quidem omnia Dei oculo cernebantur. potesta-
tis ratione conSpicua, ut inquit pmpbeta: ι Qui
videt omnia prius,quam fiant". › Sed potestate, sa-
pientiaque ad singularum mundi partium perfectio-
’ nem collata, necessaria quadam series ordine quo-
dam consecuta est, ut unum aliquod ex tota rerum
universitate primum exstiterit, et apparuerit. Deinde
post illud necessario alterum secutum. Tum, ut ar-
tifex natura cogebat, tertium et quartum, et quin-
tum, et reliqua deinceps, non casu et fortuna, inor-
dinato et celeri quodam motu, sed ut necessarius na-
turae ordo in rebus disponendis requirebat, ita sin-
gula facta fuisse narrat, et de naturalibus institutis
philosophatur. Quasdam etiam voces imperantis Dei,
singulis rebus quae generantur, assignat, idque rec-
te, et convenienter facit. Quidquid enim-ordine sa-
pienterque factum est, quamdam veluti vocem Dei
vicissim refert.
φιλοσοφήσας. Καὶ φωνάς τινας τοῦ Θεοῦ προσακτικὰς ἑκάστου τῶν γινομένων προσγράφων, καλῶς καὶ θεο-
πρεπῶς καὶτοῦτο ποιῶν. Πᾶν γὰρ τὸ καθ’ εἱρμόν τινα καὶ σοφίαν γινόμενον τοῦ Θεοῦ, τις ἄντικρύς ἐστι φωνή.
itaque cum Dei naturam ignoremus, ipsam poten-
tiam ipsamque sapientiam animo concipientes, Deum
mente nos credimuscomprehendisse. Idcirco quando
conditus est orbis universus, antequam singulae par-
tes ipsius apparerent, tenebris totus obtegebatur, quia
splendor ignis, quae sub materiae particulis latitabat, θ
nondum ell‘ulserat. Etenim, quemadmodum silices
in tenebris obscurae jacent, licet vim lucidam atque
illustrantem naturaliter in se contineant, quippe
quae pariant ignem, si inter se collidantur, scintilla
vero ab ipsis prolata, splendore illius ipsa: quoque
cernuntur : sic obscura ctecaque erant omnia prius
quam pellucida atque illustrans natura in apertum
proferretur. Nam cum uno divina voluntatis motu
nuper indistincta rerum universitas simul exstitis-
⁷ Dan. tura, 42.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.