PG 44, col. 75

pente generetur, sive ex lapidum collisione, sive ex
aliarum rerum attritu prosiliat, et quaenam vis id,
quod ab ipso comprehenditur, exedat, atque consu-
mat, quaeque aerem flamma collustret, neque cer-
nere possumus, neque ulla cogitatione complecti;
sed in solo Deo tam mirifica; rei rationem recondi-
tam esse dicimus, qui arcana potestatis ratione in
igne lucem ingenerat. Quemadmodum sermone suo
Moses attestatur, ι Dixit, t inquiens, ι Deus, Fiat
lux, et facta est lux. et vidit Deus lucem esse bo-
nam ¹³. ι Vere enim Dei solius est intueri quomodo Β
sit ita bona ; imbecillitas autem natura: nostrae, quod
fit, perspicit illa quidem; qua ratione autem liat,
nec perspicere potest, nec laudare : laudantur enim
quae cognoscuntur, non autem qua} ignoantur.
ι Vidit ι igitur, inquit, ι Deus lucem esse bonam,
et divisit Deus inter lucem et tenebras υθέ» Rursum
Moses, quod naturali quodam ordine atque con-
centu iit, necessario ad Deum auctorem refert, ex
iis quae dicta sunt, ut ego sentin, docens, omnia
qua: necessario ordine se. consequentia proditura
erant, Deo primum fuisse cegnita. Etenim cum na-
tura illa lucida atque illustrandi vim habens, quae
in rerum universitate disseminata dispersaque
erat, ad id quod sibi cognatum ac simile erat, ac-
curreret, seque tota colligeret, necessario ea quae a
reliqua elementorum materia contecta remanebant,
obscurabanlur : et haec obscuratio tenebrae erant.
Quod igitur consecutum est, ne quis in fortuitum
aliquem casum rejiceret, Moses esse Dei opus
asseruit, qul rebus conditis eam tribuisset faculta-
tem. Ignis autem naturam et celerem esse, et ad
superiora tendentem, semperque mobilem, ex iis
quae videntur, cuilibet patet. Et hate quidem per
hoc principium intelligenda proponuntur. Illud au-
tem in genere narrationis historice a Mose con-
scriptum est: ι Ει factum est vespere , et factum est
mane ". ι Quis enim ignorat, cum res procreatae ita
divisae sint, ut aliae mente, aliae sensibus comprehen-
dantur, omne legislatoris studium nunc eo dirig
non ut eas qua: mente atque animo percipiuntur,
exponat, sed ut iis qua: cernuntur rerum sensibus
obnoxiarum ornatum et dispositionem ostendat?
Cum igitur ignis, qui natura sua celerrime sur-
sum tendit, tanquam sagitta ab arcu emissa ab
aliis elementis progrediens ex universitate rerum
ante exsilivisset, et quam cogitari possit celerrime,
czeteras sensui amnes res pertransisset, nec motum
rectum longius valeret producere, quod res illte
qua: mente solum percipiuntur, nullo pacto cum
istis, quae sensibus sunt expositae, qualis est etiam
. ιι σευ. ι, 5, 4. ιι ibid. ι. ιι lbid. 8-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.