PG 44, col. 766

nem, et non habens indumentum conscientia: di-
vinis conveniens nuptiis, propriis alligetur cogita-
tionibus, ab interitu alienas sponsi et sponsae voces
attraliens ad belluinas et rationis expertes animi
afl‘ectiones, et per eas obscenis indutus phantasiis,
ejiciaturextra eos qui in nuptiis laeti suntet alacres.
pro thalami laetitia accipiens stridorem denti umet la-
crymas. [hec testificor tractaturus contemplationem
mysticam Cantici canticorum. Nam per ea quae hic
scripta sunt, ornatur quodammodo anima tanquam
sponsa, ad incorpoream et spiritualem materiaeque
expertem Dei conjunctionem. Nam qui vult omnes
esse salvos, et venire ad agnitionem veritatis", os-
tendit bic perfectissimum et beatum modum salu-
tis, enm dico qui Iit per charitatem. Nam nonnullis
fit etiam salus per timorem, quando intuentes ad
minas supplicii gehennae, separamur a malo. Sunt
etiam aliqui, qui pr0pter spem mercedis repositam
iis qui pie vixerint, se recte et cx virtute gerunt,
non charitate bonum possidentes, sed exspectatione
remunerationis. Sed qui animo currit ad perfe-
ctionem, expellit quidem timorem (est enim ejusmo-
di servilis aflectio, propterea quod non‘propter
cbaritatcm permaneat apud dominum, preptcr ila-
grorum autem metum non aufugiat); despicit au-
tem ipsas quoque mercedes, ne videatur mercedem
pluris facere quam eum qui donat lucrum. Diligit
autem ex toto corde et anima et potestate, non ali-
quid aliud ex iis quae ab ipso liunt, sed eum ipsum
qui est fons bonorum. Qui itaque nos vocat ad sui
participationem, is hanc in auditorum animis sta-
tuitaflectionem. Qui autem lianc legem sancit, is
est Solomon, cujus sapientia, ut divinum est testi-
monium, non habet mensuram, ut quae ex aequo
conferri non possit eum omnibus qui antea fuerunt
et qui futuri sunt: quem eorum quae sunt omnino
nihil latet. Num me putas dicere. Solomonem qui
natus est ex Bersabee, qui in monte obtulit mille
boves, qui Sidonia! mulieris consilio usus est ad
catum? Sed per hunc alius significatur Solomon,
qui ipse quoque natus est ex semine David secun—
dum carnem, cui nomen est pax, qui est verus rex
Israel, quiest aedificator templi Dei, qui rerum.
omnium comprehendit cognitionem, cujus est iulia
nita sapientia, imo vero cujus essentia est sapiens
tia et veritas, et quodlibet Deo conveniens excel-
sumque nomen et intelligentia. Is usus hoc Solomoa
ne tanquam instrumento, per illum nobis loquitur,
primum quidem in Proverbiis, deinde in Ecclesia-
ste, et postea in proposita pluilosupbia Cantici can-
ticorum, via et ordine rationi ostendens ascensum
’qui tendit ad perfectionem,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.