PG 44, col. 767

ac perfectus gestatur in ulnis nutricis; sed in uno-
quoque tempore astatis est aliquid aliud congruens
ac conveniens: ita etiam licet videre in anima pro-
portionem quamdam ac convenientiam eum corpo-
ris aetatibus, per quas invenitur ordo et consequen-
tia, deducens hominem ad vitam degendam ex vir-
tute. Quam ob causam aliter erudiunt Proverbia : et
· aliter disserit Ecclesiastes: et quae per Canticum
canticorum traditur'philosophia, utramque superat
dogmatum sublimitate. Nam quae per Proverbia da.
tur doctrina, ad eum qui est adhuc infans verba
facit, convenienter artati adaptans admonitionem.
Audi, inquit ⁸⁸, fili, leges patris tui, et ue repellas iu-
stituta matrii tum. Vides ex iis quae dicuntur, quam
sit adhuc tenera aetas animae, quemadmodum non
possit se pascere, et adhuc opus habeat maternis
institutis, et paterna admonitione. Εἰ ut infans
prompto et alacri animo attendat parentibus, polli-
cetur ex disciplinis ei ornamenta fore puerilia. Est
enim ornamentum puerile, torquis aureus in collo
resplendens, et quae jucundis ex floribus corona
nectitur. Oportet autem omnino haec intelligere, ut
sensus amigmatis deducat ad id quod est melius.
' Sic ei incipit variam ac multiplicem describere sa-
pientiam, et inelIabilis pu’lchritudinis interpretari
speciem ae decorem, utnon aliqua necessitate et
metu, sed cupiditate et desiderio excitetur ad bono-
rum participationem. Nam descriptio pulchritudinis
attrahit omnemjuvenum cupiditatem ad id quod
ostenditur, accendens desiderium ut sit particeps
venustatis et elegantia.
Ut ergo ei magis augeatur cupiditas a matcriali
traducta all‘ectione ad materia: expertem habitudi-
nem, ornat laudibus sapientiae pulchritudinem. Ne-
que solum ornat verbis ejus speciem et decorem,
sed etiam ejus enumerat divitias: quarum evadet
dominus qui cum ea habitaverit. Consideran-
tur autem divitia: in iis quae ab ipsa proponun-
tur. Nam dexter quidem est ei ornatus universit-
saecula, cum ita dicat Scriptura“: Longitudo vita:
et anni vitm sunt in dextera ejus. In sinistra autem
manu habet positas pretiosas virtutum divitias,
qua: simul resplendent cum splendore gloriae. Di-
cit enim: In sinistra ejus divitia: et gloria. Deinde
oris quoque ejus dicit redolentiam spirantem bonum
odorem justitiaa, dicens :Ea: ore ejus egreditur
justitia. In ejus autem labris, pro rubore naturali
legem florere dicit et misericordiam. Et ut hujus
sponsae inveniatur omni ex parte perfecta pulchri-
tudo, laudatur quoque ejus incessus. Dicit enim:
In aiis iustitia: ambulat.Ejus quoque pulchritudinis
laudibus nec deest quidem magnitudo, cum ejus iu-
9“ Prov. I, 8. ⁸⁸ Prov. III, lti seqq.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.