PG 44, col. 82

materia constat), id propriis semel terminis cir-
cumscriptum, ob naturalem materia: crassitudinem,
ad superiorum differentiam vocatum est firmamen-
tum. Quemadmodum autcm et lucem, diem; et te~
nebras noctem : sic illud, coelum appellavit. Atque
ab hac quidem expositione divisio aquarum inter-
positu iuterjectuque firmamenti constituta non ab.
horret, et Scripturae convenit : sic enim post illa, quas
de terra scripta sunt, sequitur: ι Tenebrae erant super
abyssum, et spiritus Dei ferebatur super aquam".r
Arbitrantur igitur tantum abesse, ut spiritus tenebra-
m, spiritus Dei sit, quantum abestiab omni malo:
quod innumerabilibus sancta: Scripturatestimoniis
possumus comprobare, qua: Deum et lucem esse ve-
ram ” , et habitare lucem inaccessam “ allirtnant.
Spiritus autem Dei ea super quae fertur, similia
facit iis quae in luce sunt. Quamobrem aqua supcr'
quam Dei spiritus ferebatur, in luce erat omnino,
et a tenebris separata , et ideo illi nun erat opus ,
cum in tenebris non esset, ut illustraretur. Quae si
recte considerata sunt, aqua profecto, super qua
ferebatur spiritus Dei, diversa est ab istarum
aquarum natura, quae deorsum fluunt, et, firma-
mento ab aqua gravi et ad inferiora tendente se-
igitur. Quod autem in Scriptura vocetur aqua
etiam illa , qua sublimiori contemplatione divinae
rum mentium plenitudo significatur, ne quis id
alienum, aut novum putet. Nam et Deus ignis
consumens est “, attamen ab ignis materia purus
intelligitur. Quemadmodum igitur, cum audis Deum
esse ignem, aliud quiddam ab isto igne diversum
esse illum cogitas: sic etiam cum divino spiritui
aquam subjectam discis, ne putes illam esse istam
quae inferiora petens in terram lluit. Nam spiritus
Dei super terrenis istis atque instabilibus non
fertur. Verum, ut clarior nobis hic sensus pateat,
breviter repetamus ea qua! dicta sunt. Firmamentum,
quod vocatum est etelum , terminus est rerum qua
sensibus comprehenduntur: quod ultra illum ter-
num est, id res illae quae mente percipiuntur.
excipiunt , in quibus nec species est, nec magni-
tudo, nec situs in loco, nec intervalli mensura,
nec color, nec figura, nec quantitas, nec quid-
quam aliud eorum quae sub coelo cernuntur. Nec
quisquam arbitretur, nos verborum interpretationi
ex hac morali expositione confusionem afferre, ut
Opinionibus eorum qui ante nos interpretati sunt,
faveamus , dicamusque potestates illas quae defe-
cerunt , abyssum dici: principem vero tenebrarum
intelligi tenebras illas , quae super abyssum erant.
Nunquam enim ita delirarem , ut res a Deo factas
cut. tv, εκ Hebr. xu, 29.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.