PG 44, col. 83

quaeque ad illam pertinent, a numero eorum quae
facta sunt a Deo , non excluduntur: et hac igitur
in ordine suo bona , etiam abyssus ipsa , licet lux
rebus insita nondum circa illam splenderet. Pro-
inde cum in Scriptura abyssum audio, multitudi-
nem aquarum significari dico. Sic enim in psal-
mis quoque describitur: ι Conturbatae sunt abyssi,
multitudo sonitus aquarum ω. ι Tenebras autem
circa illam audiens, vim illustrandi in rerum
universitate sitam nondum eluxisse intelligo. Aqua-
rum vero separationem per firmamentum conseru-
tam discens a Scriptura, nihil absurdum, aut a
nominis signilicatione alienum mihi facere videor.
si discrimen inter earum naturas intelligam, at-
que unum genus illarum sursum tendere, nihil
gravitatis habere, et ignem levitate superare
mihi persuadeam, adeo ut supra naturam cali-
dum manens, illius subjecti nec motu convel-
latur, nec ardore in diversum ordinem commute-
tur, sed igni subtercurrcnti nullum ad se accessum
praebens , integrum maneat. Quomodo enim , quod
.materia caret, et se locum accommodet, quod ex
materia constat? Alterum autem illud esse cujus
naturam et oculis, et gustu, et tactu cognosci-
‘mus. Quae enim hic , ct deorsum fertur aqua , et
perlucida cernitur, et gustu dignoscitur, eam , na- α
tura ejus perspecta et cognita , ad aliam notionem
transferre non cogimur.
- At qum illic aqua dicitur, cum nec videatur. nec
fluat, ncc ullis prorsus ejusmodi terminis coercea-
tnr, quibus natura humida continetur, sed extra
locum sit et expers ouminm qualitatum, qua: sub
sensum cadunt, si super ipsa feratur spiritus
Dei, et supra caelos esse credatur, et omnibus
quae sensu cognoscuntur, superior sit, qui non a
communi aqua diversam pttlet, naturamque scn—
sibus non obnoxiam , sed animo ac nseute solum
comprehensam existimet, inter eos; qui judicare
possunt, arbitror esse neminem. Nam ut es su-
periore 1isputatione conclusimus , quidquid move-
tur, a natura , qua: mente sola percipitur, exciu-
sum est, et circa scipsum conversionem habet.
Natura vero locorum spatiis terminata, rebus quae
moventur lines constituit, ultra quos natura, sola
intelligentia comprehensa, nullisque locorum aut
intervallorum proprietatibus obnoxia reperitur.
Supremum igitur natura: sensilis terminum, extra
quem nihil tale est, qualia sunt ea qua: cernimus,
lirmamcnti nomine. declarari dicimus, sententiam
nostram Scriptura verbis illis approbantezt Divi-
sit Deus inter aquam, qua: erat sub firmamento,
et aquam qua: erat super firmamentum ⁸³. υ Ετ his
etiam patet, ne initio quidem hanc cum illa fuisse
"" Gen. ι, 7.
" Gen. 1. 5|. “Psal. |.)'\\’l, l7. ις.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.