PG 45, col. 1152

nem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum
per carnem ejus ’⁵³ ; qua! verba alio respicere , ne-
minem sanae mentis dubitaturum fore arbitror. Quis
enim divinum mysterium ignorat, quod videlicet
princeps auctorque salutis nostra: errantem ovem
inquirit ιιι Illa autem ovis nos homines sumus, qui
a centeno illo rationalium creaturarum grege, quo
humanum omne genus significatur, per peccatum
erravimus. Sumit autem super humeros suos totam
ovem; neque enim in parte tantum aliqua ovis er-
ror erat, sed quoniam tota aberravit, tota ad gre-
gem reducitur: nou pellis a pastore portatur, et
quod intra pellem est deseritur, quemadmodum vult
Apollinaris. Haac autem pastoris humeris , hoc est,
Domini divinitate , gestata , una per assumptionem
cum illo eliicitur, ut eo pacto quareret atque sal-
varet quod perierat. Postquam autem ovem quam
quaesiverat reperit, eamdem iu semetipso assumpsit.
Neque enim propriis qui semel erraverant pedi—
bus ovis incedebat, sed a divinitate gestabatur. Et
propterea quod quidem apparebat, ovis , hoc est,
homo erat; ejus vero vestigia, juxta id quod scri-
ptum est, non cognoscebantur ".Qui enim ovem in
seipso portabat, nullum peccati aut erroris in hu-
mana vita vestigium impressit; sed qualia par erat
Dei vestigia in vita: cursu tieri , talia—re ipsa appa-
rebant, salutares videlicet doctrinae, morborum
curationes, mortuorum ad vitam revocatio caste-
raque miracula. Hanc igitur ovem in se ipso pastor
assumens , unum cum illa evasit, et propterea ovis
vocegregem alloquitur. Quomodo enim humana im-
becillitas divina: vocis impressionem sustineret?
Sed humano, et ut quispiam dixerit, ovium more
nobiscum disserit, dicens : Oves mea: vocem meam
audiunt “. Pastor igitur, qui in se ipsum ovem as-
sumpsit, et ejusdem ore uobiscum loquitur, ovis est
simul et pastor; ovis quidem , quantum ad illud
pertinet, quod in se assumpsit; pastor vero quate-
nus assumpsit.
XVII. Quoniam vero oportebat bonum pastorem
animam ponere pro ovibus , ut moriendo mortem
aboleret, ideo salutis nostra) auctor in humana na-
tura utrumque simul evasit, sacerdos scilicet, et
agnus, in id , quod passionis capax erat, vim morti
atque eilicacitatem impertiens. Nam cum mors aliud
non sit quam animae a corpore dissolutio; cum
utroque, anima, inquam, et corpore se ipsum
uniens Christus ab eorum neutro sejungitur: Sine
pcenitentia enim , ut ait Apostolus ⁵⁷, sunt dona Dei.
⁵ Psal. Lxxvt, 20. “ Joan. x,16. " Rom. ιι, 29.
(8) Similia prorsus de Christi passione, de latro-
nis salute, deque paradiso habet idem Nyssenus
iu lorat. 1 in Christi resurrectionem, paulo post
mel tum.
(θ) Corr. ὁ πρός.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.