PG 45, col. 122

In inglese: On 'Not Three Gods.' 1

opinione naturæ peculiariter indita esse videtur.
ac quemadmodum vel cœlum, vel sol, vel aliud
quidpiam ex mundi clementis peculiaribus vocibus
subjectoruma significatricibus denotatur : ita aiunt
in suprema quoque atque divina natura tanquam
proprium quoddam nomen vocem dcitati apte ac-
commodatam esse ei, quod (per eam) declaratur.
N(s vero Scripturæ documenta sequentcs innomi-
nabilem et inexplicabilem cam esse didicimus : et
omne nomen sive ab humana consuetudine adin-
ventum, sive a Scripturis traditum fuerit, aliquid
denotandi vim habere dicimus eorum, quæ circa
divinam naturam esse intelliguntur, ipsius vero
naturæ non continere signi ficationem. Atque hæc
ita esse, haud magno negotio demonstrari potest.
Nam cætera quidem nomina quæ creaturis impo-
sita sunt, vel absque aliqua originali notatione,
quam etymologiam dicimus, reperiat aliquis for-
tuito accommodata esse subjectis, cum contenti es-
semus quocunque modo per iis impositas voces res
significare, ne confusa nobis essct rerum signifi-
catarum cognitio. Eorum autem quæ idcirco pro-
dita sunt ut nos deducerent ad Dei cognitionem,
peculiarem unumquodque continet in se sententiam
comprehensam; nec ullam in divinis nominibns
vocem reperias aliquo carentem intellectu. Εx hoc
itaque demonstratur, quod non ipsa divina natura
per aliquod eorum nominum denotetur, sed ali-
quid eorum, quæ ci adjuncta sunt, per ea quæ
tens, vel quæcunque alia dicere mos est. Sed repe-
rimus cujusque nominis peculiarem esse siguifica-
tionem, quam deceat intelligi ac dici de divina
natura, quæ significatio tamen non illud signiicet,
quod natura juxta essentiam est. Nam ipsum, quod-
cunque tandem est, incorruptibile est : dictionis
significatione, reperimus aut ea, quæ id, quod non
oportet, de divina natura sentire interdicant, aut
quæ sentire deceat, nos doceant, non autem ea,
quæ contineant ipsius naturæ signiicationem.
Quoniam igitur varias supernæ potentiæ eicacias
animadvertentes a qualibet nobis nota eicacia ap-
pellationes adaptamus, atque unam nimirum etiam
hanc efficaciam inspectricem et visitatricem et ut
aliquis dicere possit, θεατικήν, id est, spectatricem
esse cognoscimus:quaomaniainspicit,omnia intuetur
cogltationes videns, et usque ad ea, quæ spectari
non possunt, contemplatrice virtute penetrans: ἐκ
τῆςθέας, id est visione etinspectione, θεότητα,id est

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.