PG 45, col. 127

In inglese: On 'Not Three Gods.' 1

usque deducitur atque dirigitur: quemadmodum
non dicimus tres vivificantes eos, qui unam vitam
praestant, neque tres bonos, qui in eadem bonitate
considerantur, nec reliqua omnia pluraliter enun-
tiamus: eodem modo neque tres deos nominare
possumus eos, qui hanc θεικήν, id est, divinam sive
inspectricem virtutem et actionem tum in nobis,
tum in, omni creatura, conjunctim et non separa-
tim per sese invicem exercent. Ut enim de Deo
Ι
summae rerum docti Scriptura dicente, quod judi-
cet onmem terram, iudicem eum universarum rerum
per Filium esse dicimus : ac rursus ubi audiveri-
mus, quod Pater neminem judicet, non existimamus
pugnare secum Scripturam. Nam qui judicat omnem
terram, per Filium, cui omne deditjudicium', hoc
facit : ac quidquid per Uuigenitum fit, ad Patrem
relationem habet, nt et ipse iudex universarum re-
rum sit, et neminem judicet, quippe cum, ut di-
ctum est, judicium omne Filio dederit, et omne
judicium Filii a Patris voluntate diversum non sit :
nec recte quis dixerit, vel duos judices, vel alte-
rum privatum ac spoliatum eSse virtute ac potestate
indicandi : ita etiam in divinitatis ratione, Christus
Dei virtus, et Dei sapientia est : atque iuspectricem
ac Θεατικήν, id est, spectatricem virtutem, quam
nimirum θεότητα id est deitatem sive divinitatem
dicimus, per Unigenitum Pater operatur, Filio au-
tem omnem virtutem in Spiritu sancto perliciente,
ac judicante quidem , ut Isaias dicit, in spirituju-
dicii, et spiritu adustionis‘: operante item secun-
dum Evangelii vocem, quam ad Judaeos edidit. Di-
cit enim ' : ι Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dae-
monia : ι a parte totam speciem beneficii compre-
hendens per eam quae circa efficientiam est unitatem:
per quam unitatem mutua opera cfiicieutia exerce-
tur, unum nomen eflicientiae in multo dispertiri ac
dividi non potest. Quoniam enim una inspectriris
et spectatricis virtutis ratio (est) in Patre et Filio
et Spiritu sancto, quemadmodum in superioribus
dictum est, quae ex Patre quidem tanquam a fonte
quodam proficiscitur, a Filio vero ad actionem de-
ducitur, et in virtute Spiritus gratiam perlicit el
consummat : ac non separatur juxta hypostases
ulla efficientia, quae peculiariter ac disjunctim al
unaquaque hypostasi absque ea, qua: una conside-
ratur, perficiatur : sed omnis {cura providentiaque,
et universarum rerum moderatio, tam earum, quae
circa sensibilcm creaturam, quam qua: circa supra-
mundanam naturam spectantur : eaque virtus quae
et res conservat, et delicta corrigit, et recte facta
docet, una est etnon tres, quae quidem a sanet:
Trinitate peragitur, non tamen pro nurnero perso
narum, quae in fide considerantur, trifariam divi-
⁸ Joan. ν, 2‘2. ⁸ lsa. tv, 4. ⁷ Matth. xu,25.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.