PG 45, col. 131

In inglese: On 'Not Three Gods.' 1

cumscriptio autem in superficie corporis, in ma-
gnitudine, in loco, in differentia figura et coloris
comprehenditur. At quod extra hac consideratur,
efi'ugit eam, qua per talia fit, circumscriptionem.
Quod autem non circumscribitur, non numeratur;
et quod non numeratur, in multitudine considerari
non potest. Nam et aurum, etiamsi in multas for-
mas et figuras scindatur, unum et esse et dici ar-
firmamus: nummos vero multos ac multos stateres
nominamus, nullam auri natura redundantiam in
multitudine stateram reperientes. Unde multum
quoque aurum dicitur. cum majori pondere vel in
vasis vel nummis spectatur, multa autem aura pro-
pter multitudinem materia non nominantur : nisi
quis ita dicat, aureos multos, veluti Daricos, aut
Stateres : in quibus non materia, sed moneta num-
mique multitudinis significationem admittunt.
Nam proprie hos non χρυσούς, id est aura, sed
χρυσείους, id est aureos, dicere licet. Quemadmo-
dum igitur multi quidem aurei sunt stateres, au-
rum’ vero unum est : eodem modo multi quidem
singulares in natura hominis ostenduntur, ut Pe-
trus, Iacobus, Joannes : unus vero in his homo
est. Quod si Scriptura nomen dilatat et extendit
ad pluralem significationem, dum dicit, ι Homi-
nes per majorem jurant‘“, ι et ι Filii hominum ιι, ›
et catera similia, Judicandum est, quod consue-
tudine obtinentis lingua pr0prietatis, quam διὰ-
λεκτον vocamus, utatur, non legem prascribat,
qua sic oporteat potius quam aliter verbis uti : nec
artificiosam aliquam de verbis doctrinam instituens
hac dicat, sed secundum obtinentem consuetudi- ίσταται.
nem verbo utatur, id solum spectans, ut accipientibus utilis sit oratio, nihil aamodum disquirens
circa dictionem, in quibus locis nullum damnum circa sententiam ex verbis contlatu-r.
Ac longum fuerit ad dictorum probationem ex
Scriptura colligere constructiones soloecismi spe-
ciem habentes : in quibus autem periculum est,
ne detrimentum patiatur veritatis aliqua pars, non
item promiscuus et indifferens usus, nec indili-
gentia discutiendi et examinandi in verbis 50τὶ-
ptura reperitur. Idcirco homines quidem plurali-
ter nominare concedit, quippe cum nemo propter
huiusmodi figuram vocis ad multitudinem humani-
latum suspicione prolabatur, nec multas humanas
naturas significari existimet, propterea quod nomen
natura pluraliter enuntiatum sit. At vocem Deus
cum'cautione et observatione per singularem fi-
gnram enuntiat, hoc prospiciens et cavens, ne di-
versa natura plurali significatione deorum in divi-
na essentia subintroducantur : quamobrem, ι Do-
minus Deus, › inquit, ι Dominus unus est “ : ι
quin etiam unigenitum Deum voce deitatis pronun-
¹⁶ Hebr. γι, l2 η Psal. iv, 5. ¹² Deut. VI. 4·

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.