PG 45, col. 1323

solum evaderet compositum id quod ex hac absurda
mistione compingeretur, verum etiam dissimilium
compositio fieret, et qua: aetate non congruerent :
nam quod ex creatione exsistentiam nanciscitur,
omnino recentius est illo quod increatam subsisten-
tiam habet. Si ergo Spiritus naturam cx utraque
re mistam dicunt, utique rei antiquioris cum recen—
tiore mistionem quamdam sibi animo contingent :
eritque, ex horum sententia aliquid se ipso anti-
quius simul atque recentius, ita ut quatenus in-
creatum antiquius sit, quatenus vero creatum re-
centius. Quod quoniam in rerum natura fieri ne-
qnit. necesse est unum ex his in Spiritu verum eva-
dere, id est increatum.
t8. Sed jam et illud quanta scateat absurditate
spectemus. Cum creata omnia pari honore sint,
propterea quod parem exsistendi originem habue-
rint, quaanam erit causa Spiritum a reliquis rebus
ita secernens, ut eum cum Patre ac Filio possimus
simul ordinare? Postulat enim recta ratio ut id a
creatione non sit, quod cum increata natura cerni-
tur consopiatum : quod si nihilominus a creatione
provenerit, nihil magis valebit, quam reliquae sibi
homogeneze creaturae, neque cum superiore poterit
natura componi. Quod si forte dicant creatum
quidem esse Spiritum, sed tamen plus posse quam
rem creatam, rursus comperiemus eamdem contra
se ipsam pugnare creatam naturam, atque inter do-
minatum servitiumque bifariam divisam, itaut
pars ejus benefaciat, pars vero beneficium recipiat,
pars sanctilicet, pars autem sanctificetur; et quot-
quot bona a sancto Spiritu donari creaturae credun-
tur ipsi quidem aflluenter adsint scatentia et in alios
ed‘usa. sed tamen quatenus creatura est, idem egeat
beneflciis illinc manantibus atque gratia; nec nisi
participatione aliqua communionem bonorum per-
cipiat ex bomogenea natura profusorum. Habet
enim electionis cujusdam et personalis praelationis
speciem, si cum nulla sit honoris in natura prae-
stantia, haud paria possint ii quorum substantia
mutuo non diflert. Quam rem nemo sana mente
praeditus, ut puto, comprobabit : nam vel aliis non
praebet siquidem naturaliter non habet; vel si dare
creditur, jam in confesso erat prorsus habere.
Porro hoc unius divina: natura: proprium estet
peculiare, nempe ut bonorum sit donatrix, ipsa au-
tem nulla re adventitia indigeat.
l9. Deinde et hoc observabimus, nempe in san-
cto baptismo quid studemus? nonne ut vitam impe-
tremus morti ulterius non obnoxiam? Neminem
sermoni huic contradicturum puto, qui quomodo-
cunque Christianis ascriptus sit. Quid igitur? Num
vivifica'vis inest aqum, quae ad baptismi gratiam
adhibetur? Nonne cuivis potius exploratum est.
aquam corporalis ministerii causa adhiberi, cum

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.