PG 45, col. 150

bat non admittenda: nostra: orationis reddidisse-
rationem, cum non esset in manu nostra, quod
liberet,pro arbitratu susciper.e,sed illa foret exspe-
ctanda necessitas : qua: si quem in eam mentem
tanquam signo dato impulisset, orationi necesse
esse ut vel nolens assentiatur : quod sine illa, quam-
vis magnopere vellet, fieri non posset. Postquam
haec ille et ejus generis alia disseruisset. sciscitatus
ex eo sum, Deumne quempiam esse putaret , fati
nomine appellatum, qui omnium rerum potiretur,
et cujus voluntate universa crederet administrari.
Β At ille me ob eam interrogationem ignorantize no-
mine nou leviter accusabat. Non videris , inquit,
mihi quidquam cmlcstium rerum percepisse. Alio-
quin cnim coguovisses profecto vim fati, unde
scilicet et quomodo deprehensa sit vis rerum im-
mutabili quadam serie nexuque eveni‘entium. Ego
sermonis novitate obstupefactus, cum rogassem ut
me paulo clarius edoceret, utrum fatum quod animo
fingeret, vim quamdam voluntariam , liberam, sui
juris, summaeque potentiae, an vero aliud quidpiam
ab illa diversum esse statueret : eadem repelita
oratione: Qui, inquit .contemplatus cst cmlestium
corporum motum ,_ zodiacum circulum, ejusque
duodecim, quae in eo conspiciuntur, segmenta
ο aequabiliter inter se dissita : nec non singulorum
astrorum facultatem ac vires quas per se quodque
in ortu suo habet : quid eorum elficiat congressus,
propriis singulorum virtutibus inter se temperatis.
sive ea: commisceantur, ut cum astrum alterum
appropinquat alteri, sive secernantur, ut cumalte-
rum ab altero recedit: quid item inferioris recessus.
quid superioris in transitu defeetio , quid ejusdem
restitutio : quid varia congredientium et digredien-
lium forma, sive trianguli, sive scaleni, aut si quant
aliam geometricam figuram referunt : qui haec. in-
quit, et bujusmodi alia perspexerit,scietl‘atinomine
id significari, quod serie quadam immutabili pro
stellarum conjunctione necessario ellieitur. Cum
id quoque mihi inauditum et novum accidisset.
ί) (non enim quidquam eorum qua: diceret, intelli-
gebam, quippe ea disciplina non eruditus), rogavi
ut eo modo mihi vim verbi declararet, quo fati
notionem assequi possem. Nam caelestes circulos
alium in alio esse, et motu contrario conver-
sioni firmamenti seu aplauis interius cieri, eosque
omnesin zodiaco circumvolvi : haec, inquam, etiam
ab aliis audivi, ac proinde luminarium splendo-
rem pro conversione cuique coelo propria tum
accedere tum recedere, atque inferiore astro sub-
eunte tolli e conspectu nostro superius. si quidem
inferiori directe opponatur : et quacunque hinc
apte colligerentur, sive iormam aliquam efficerent,
ut cum circulus spatium quod in se continet,
ita motu suo ambit, ut sidus in transitu autvrecta

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.