PG 45, col. 162

id animal jugo dometur, Arietem contra beneficum
quod lanam ferat: ac si quis sub istorum altero
natus, aut alius vicissim e medio sublatus fuerit,
connnistis proprietatibus certam quamdam sortem
nascentibus obvenire. Quid ergo? dic mihi, sponte-
ne aut taurus sub jugis est. aut aries gaudet, cum
tondetur? Damni item ac torporis aflerendi facul-
tas est ei qui obit supremum cmlum, vel caliditas
Marti, vel cuivis alii stellae volenti sua vis inest,
an invitm? Si quidem volentes in malis sunt, ac
voluntaria nocendi vi praeditae, quisquis id fatetur,
palam infelices pronuntiat, quod meliorem sortem
in sua potestate cum teneant, deterior ipsis volup-
tati sit. Sin haud sua sponte tales sunt quales
existimantur, sed \necessario tales quales facta:
sunt ι aliquod ergo aliud superius fatum his quo-
que naturam ac virtutum proprietates destinavit.
Quo fit, nt alia sidera'bis superiora quarrenda sint
una cum motu quem sibi vindicent, quorum certa
conjunctio fatali quadam necessitate, aut lanrum
servilem, aut arietem damnosum, aut cancrum
capite mutilum effecerit, aut si quid aliud de sin-
gulis astris sophista: uagantur. Ac si ea qua: no-
bis apparent, necessitate cujusdam fati sunt ejus-
modi, certe etiam superioris illius necessitatis in-
super alia tibi causa necessaria excogitanda erit
ejusmodi constitutionis, et hujus alia, iterumque
alius alia, atque ita infinite fatum fati, sortis sors,
necessitatis necessitas alia semper confingenda.
His a me ita disputatis, philosOpbus quicum
disputabam hnjusmodi rationibus in eas angustias
redactus, orationis longius provectm filum in medio
incidit, et 'Quid, inquit, pugnas cum vi? cur non
sequeris eos, qui rerum veritatem per numeros
indagaverunt, ac tempore accurate cognito totam
deinceps nascentis vitam priedicunt,:etatem, in.
genium, mores,pericula, casus, conjugia, procreao
tiones liberorum, honores, aut contra liberorum
orbitatem, morbos, ignominias, vita: brevitatem,
incommoda paupertatis? Quae cum accurate pra:-
significcntur, eventusque sit testis veritatis: quae
tibi reliqua est ratio, quamobrem fati necessitatem
esse non credas? Tum ego ejusmodi praedictionum
causas me paulo post allaturum pollicitus; rogavi,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.