PG 45, col. 179

in sancta Trinitate considerantur : sunt autem
ejusmodi: definitio hominis quae. non semper in
ipsis individuis, sive personis spectatur. Etenim
prioribus morientibus, alia individua ipsorum loco
construuntur : ac rursus iisdem saepenumero manen-
tibus, alia quaedam superveniunt : ita ut aliquando in
his, aliquando inillis, interdum in pluribus, inter-
dum in paucioribus considerentur: itemque in detra-
ctione, exitu vitae et procreatione individuorum, in
quibus hominis definitio spectatur, cogimur etiam
multos dicere homines, et paucos, mutatione et va-
riatione seu alteratione personarum, expulsa commu-
ni consuetudine, et praeter ipsam rationem essentne, Β
ut cum personis connumerentur quodammodo sub—
stantiae. ln sancta vero Trinitate nihil unquam
ejusmodi usuvenit. eo quod eaedem personae, et
non alia: atque alia: dicantur, sed ad idem eo-
’ demque modo se habeant, neque incrementum
ullum ipsa Trinitas admittat, ut ad tetradem ac-
cedat, neque diminutionem, ut ad dyada redigatur:
neque enim generatur aut procedit a Patre vel ex
una e personis, adeo ut Trinitas etiam tetras sit
aliquando; neque interit unquam una ex tribus
his personis, ut Trinitas fiat dyas. Jam vero cum
nulla accretio nec diminutio, nec conversio atque
alteratio unquam fiat tribus personis, absurdum
esset super tribus personis etiam tres dicere deos.
Rursus hominis persona: omnes non ab eadem per-
sona secundum continuum habent esse :verum lucc
quidem ex illa, hac autem ex illa in multa et
diversa esse super causalis etiam causas : ve-
rum in sancta Trinitate non ita se res habet;
nam una eteadem persona Patris, ex quo Filius
generatur et Spiritus sanctus procedit. Quocirca
etiam proprie unum auctorem eorum quae a se
ut causa dependent, unum Deum asserimus : quan-
doquidem una etiam cum ipsis exsistit. Neque enim
tempore dividuntur a se invicem persona: deitatis,
neque loco, neque voluntate consiliove, neque insti-
tuto, neque operatione, neque atfectione ulla ejusmodi
quae consideratur in hominibus, sed duntaxat quia
Pater, Pater est, et non Filius; Filius,Filiusest,etnon
Pater: similiter etiam Spiritus sanctus, neque Pater,
neque Filius est. Quapropter nulla necessitas urget
nos ad dicendum tres deos esse personas tres: quem-
admodum in nobis multos homines dicimus multas
personas, propter eas quas diximus causas, etnon
juxta rationem necessariam, quod idem est per se,
unum et multa non potest esse. Est etiam Petrus et
Paulus et Barnabas secundum hominem, unus homo;
et secundum hoc ipsum, quatenus homo, multi non
possunt esse :dicuntur autem multi homines abu-
sive ac non proprie: quod vero per abusionem
dicitur, haudquaquam apud eos qui sapiunt praeponitur ei quod proprie. Quocirca
fitendum est in tribus personis divinae essentize, tres deos esse, quatenus Deus : unus vero et idem
Deus propter identitatem substantiae, cujus rb Deus est significativum, ut dictum est τι nobis.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.