PG 45, col. 183

quidem eontitentur esse quemdam ὕψιστον, id est,
altissimum, vel παντοκράτορα, id est, omnipoten-
tem :Patrem autem ipsum esse non admittunt.
Christianus vero, nisi Deo Patri credat, Christianus
non est.
Quae his deinceps adjicit haec sunt :.\'on habens,
inquit, deitatis sum participem socium. non partia-
rium glorin’, non consortem potestatis, non regni
consessorem: unus enim est et solus Deus omni-
potens, Deus deorum, Rea: regnantium , Dominus
dominantium. Nescio iu quem intuens Eunomius,
non ipsi divinitatem communicare Patrem contesta-
tur. Siquidem ad simulacra vana et ad confictam
simulacricolarum Opinionem talia dicit, quemadmo-
dum Paulus clamat, quod non est consensio, sive
conrentio Christo cum Beliar, neque communicatio
templo Dei cum temptis idolorum θ’, etiam nos cou-
firmamus. Quod si unigenitum Deum per ea quae
dicuntur. a patria deitate separat. discat. dilemma
impietatis ejus in seipsum recriminationem con-
struere; vel enim absolute Dei Unigenitum negat
esse Deum. ut Patri conservet ac vindicet, quod
est cum Filio in deitate incommunicabile. ac per
hoc transgressor ac praevaricator redarguitur, Deo
Christianorum abuegato; vel si concesserit, illum (ς
esse Deum secundum naturam cum Deo vero non
convenientem, omnino necessarium est ipsum con-
fiteri. se orare deos naturarum differentia a se
divisos ac diremptos. Horum utrum voluerit, cli-
gat, vel negare Filii deitatem, vel deos suo dogmate
inducere : utrum enim horum elegerit, nihil refert,
ad impietatem par scelus est. Nos enim inspira-
tis a Deo Scripturae verbis inslituti et edocti non
in Patre et Filio deitatis communionem cernimus,
sed unitatem, hoc propriis verbis Domino docente,
quibus ait. Pater et ego unum sumus ⁸³. et, Qui
vidit me, vidit Patrem “. Nam si non esset ejus-
dem naturze, quomodo vel haberet in semetipso
quod alienum; vel quomodo in seipso ostenderet
quod est dissimile; externa et aliena natura non
excipiente diversi generis characterem sive for-
mam? Dicit autem quod gloria: partiarium sive
socium non habet : hoc autem ut se habet dicit,
tametsi nesciat quid dicat : non enim Filius cum
Patre gloriam partitur. sed totam cum Patre glo-
riam habet, sicut etiam Pater omnem cum Filio
habet gloriam. Sic enim dixit ad Patrem, quod
Omnia mea tua sunt, et tua mea ⁸⁸. Ideoque in
tempore judicii seipsum appariturum esse in glo-
ria Patris affirmat ³⁶, cum redditurus est cuique
secundum Opera sua; hac autem voce unionem
natura: demonstrat. Quemadmodum enim alia glo-
7" li (Lor. vt, Μ, 15. ⁸³ Joan. ι, '50. “ Joan. xiv. 9. “Joan. xvii, l0. δε Matth. xu’, δίο

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.