PG 45, col. 191

sanguis : illud ergo potius dicendum est, quod si
hoc‘esset anima, quo sublato moreretur animal:
prorsus etiam llegma pituitave anima est, et bilis
utraque; nam qualecunque horum defuerit, finem
et exitium inducit animali: idemque jecur, et ce-‘
rebrum, et cor, et stomachus, et renes, et intc-
stina, et alia pleraque; nam quo istorum exempto
non moreretur animal? (Zazteroqui multa sunt ex-
sanguia quidem, sed animata ; ut pisces cartilagi-
nosi et absque squamis, ac molles, veluti sepiae,
et tcuthides, lolligo, myle, atque testacei, et omnes
testa pro cute prasditi ct molli testa muniti, carabi
et cancri et astaci. Si igitur sunt animata quidem
sed exsanguia, perspicuum est animam non esse
sanguinem; etenim adversus eos qui dicunt ani-
mam esse aquam, eo quod aqua videatur vivificare
omnia, et absque aqua vivere fas nou sit: inter—
dum multa quoque iutercidentia ; neque enim abs-
que alimcuto quis vitam degere potest: igitur
animam, et alimenta omnia sigillatim dicenda per
se: deinde multa animalia sunt quae non bibunt,
ut de quibusdam aquilis narratur, et perdix vivere
potest absque potu. Sed cur potius aqua et non
aer?nam ad multum tempus lieri potest ut absti-
neatur aqua, sed non spirare aera, ue tantillum
quidem temporis possibile est : verum ne acr qui-
dem anima est; etenim multa sunt qua: vivunt,
nec tamen Spiraut aerem, ut insecta omnia, ut apes,
fuci, vespm, formicaa, et exsanguia, et e marinis
multa, omnia denique qua: pulmone carent. Nihil
enim quod pulmonem non habet spirat aerem ; et
id retro vicissim commeat, nihil eorum qua: respi-
rant aerem, pulmone caret. Quandoquidem etiam
Cleanthis Stoici, et Chrysippi feruntur sermones
quidam non contemnendi, exponenda: sunt horum
etiam solutiones, ut solverunt eas Platonis disci-
puli.Cleanthcs talem argumentationem nectit :Non
solum, inquit, similes parentibus nascimur secun-
dum corpus, verum etiam juxta animam, ratione
all'ectuum, morum, aflectionum ; corpus autem si-
miles partes habet, et dissimiles, non incorporeum;
corpus igitur anima. Sed primum quidem ex iis
qua: particularia sunt, una constituitur quod uni—
versum est : ad haec vero etiam quod non est in-
corporeum, mendacium est; dicimus enim nume-
ros similes esse, quorum latera proportionalia sunt;
ut sex et vigintiquatuor; latera enim numeri senarii
sunt duo et tres; viginti autem quatuor, quaterna-
rius et senarius. Atqui analogiam et proportionem
habent duo ad quatuor, et tria ad sex ; in dupla
enim ratione considerantur; nam quatuor dupla
sunt duorum, et sex trium; incorporei vero uu-
meri, et figurae pares sunt, quazcunque angulos
pares habent, et latera quze circa pares angulos
sunt, proportionalia: figuram vero etiam ipsam

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.