PG 45, col. 210

sto
forma. Etenim donec continet et constringit, corpus
esse dicitur: solutum autem deperire: et vivere qui-
dem omnia, non omnia tamen esse animalia; ve-
rumenim ab inanimis discernuntur ea quæ stirpibus
nituntur, quod augeantur, et alantur, quod fit po-
testate nutritiva, et naturali, quam vegetantem vo-
cant: aliæ vero animantes a stirpibus distinguun-
tur sensu : ratione denique utentes a brutis se-
parantur rationabili. Itaque omnia vvivere dicentes,
cujusque naturam dirimunt. Quocirea vivere etiam
dicunt omnia inanima vita habituali, quatenus ab
universi anima continentur, ut sint duntaxat, et
nnn dissolvantur. lHanc utique animam esse quæ
nimirum cum ipse opifex mundl etiam leges ipsi
dederit, juxta quas hanc nniversitatem admini-
strare oporteat, easque leges fati nomine appellat;
eodem opifice virtutem suppeditante idoneam ad
nos gubernandos. Cæterum de his jam diximus in
libro De fatο. Porro plerique omnes Græci, qui ani-
mam esse immortalem asserunt, ejus in alia cor-
pora migrationem docent, sed circa animarum spe-
cies discrepant; siquidem alii unam speciem ratione
præditam asserunt hoc vero etiam ad atirpes, et
ad brutorum corpora transire aiunt. Sed enim alii
per certos quosdam annorum circuitus id fieri cen-
sent; alii ut res fert quocunque modo. Nonnulli
Quidam multas, et tot numero statuunt, quot sunt
animalium genera. Maxime vero lattonici alias fu-
riosas, alias iracundas, et rapaces animas lupo-
rum et leonum corpora subire putant: illas vero
quæ incontinentiæ et luxuriæ dederunt se, asino-
rum et ejusmodi belluarum corpora assumere,
quod proprie quidam acceperunt de leonibus, lu-
pis, et asinis: alii figurate hoc dictum esse per-
spexerunt, ut mores per animalia judicarentur :
etenim Cronius in commentario De Palingenesia,
ita migrationem animarum in alia corpora nuncu-
pat, omnes animas ratione præditas esse vult.
In eadem sententia est Τheodorus Platonicus in
gratia, præclare non latonis tantum mentem as-
secutus, sed et ad veritatis ipsius cubils pervenis-
se, ut ex multis quoque aliis ostendere licet: sed
ex his potissimum. Neque enim ullam tantum e
motionibus rationabilibus in brutis animalibus
apparere, neque artes, neque disciplinas, neque
consilia, neque virtutes, neque alium quemquam
habitum in intelligentia positum, in illis esse con-
stat; ex quibus manifestum est, nullam cum ipsis

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.