PG 45, col. 962

tiones vel miscricordiam, Deus ex illa operatione,
hoc nomen obtinuit? Num ante humanam vitam τ
Et quis erat qui misericordia indigebat? Sed post
peccatum omnino: peccatum autem post hominem.
Ergo post hominem miserandi actus et misericor-
dia: nomen. Quid igitur? Nunquid et Davidelu
condemnabit, qui super prephetas sapiens, quia
per qua: Deum novit, per haec nominavit? An
etiam adversus ipsum nobilem illam tanquam ex
tragmdia dictionem protendens recalcitrabit, quod
non oportet beatissimam Dei vitam nominibus ex
hominum commentatione ductis exsultare, qua: in
seipsa sola et ante intelligentiqu ortum exsulta-
bat? Dicet enim plane qui Propheta: causam agere
voluerit, quod divina certe natura in seipsa sola
exsultabat, et ante intelligentium generationem;
sed mens humana, quantum capit per has opera-
tiones educta, tantum alloquitur. Nam ex creatu-
rarum magnitudine et pulchritudine, proportione
quadam Sapientia dicit", omnium Opificem et
genitorem considerari. ln divina autem et exqu
perante omnem intellectum essentia, tales appellav-
tiones celebramus, non illam cum exsultatione
laudantes per quae nominamus; sed nos ipsos per
ea qua: dicuntur dirigentes ad occultorum cogni-
tionem. Deinde Domiuo dicit Propheta, Deus meus
es tu, quoniam bonorum meorum non eges “. Qum
modo igitur beatissimam Dei vitam, sic nos, sicut
iste autumat, exornamus, quam Propheta prmdicat
humanorum bonorum non esse indigam? An pro
verbo ὀνομάζειν, nominare, excogitavit verbum
ἀγάλλειν, quod est exsultare? Atque audimus ex
his qui recte verbo utuntur, et qui exacta subtili-
tate verborum usum didicerunt, non pro nuda si-
gnificatione hoc verbum ἀγάλλειν construi, sed
hoc tale vel notum facere, vel declarare, vel signi-
ficare, vel aliud quiddam tali modo dici. Ver-
bum autem ἀγάλλειν idem est, quod exsultare,
gloriari, laetari, et si quid talem significationem
habet. llic autem dicit nos nominibus, ex mentis
commentatione ductis, vitam beatam ἀγάλλειν, id
est, exornare. Nos autem divinae natura: quae om-
nem superat honorem, aliquem adjicere honorem,
humana infirmitate majus arbitramur; aliquid au-
tem eorum quae in ea cernuntur, notum facere et
celebrare verbis et nominibus pie et religiose in-
tellectis conari non inficiamur. Ideoque quantum
fas est. pietatem spectantes, non ex causa super-
eminente primani causam subsistentiam habere
comprehendimus. quod quidem si ut verum quis
approbet, laudabile fuerit propter solam veritatem.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.