PG 46, col. 1013

gendae incumbunt, longo studio indignum est : imo
maxime cavendum, ut nihil ab eo laedatur is, qui
secundum Deum vitam instituit agendam. Quid
igitur est in his quod laedat? Sancta et gravis
vitae institutio eadem omnibus et viris et feminis
proposita est. Peculiaris est vita: philosophiae ho-
nestas et castitas:qu:.e invita sua eaque non
mista ac seorsim acta consummatur, ita ut imper-
mista sit, et minime confusa natura: neque temi-
nis in consortium virorum, neque viris iu mulie-
rum ad tuenda castitatis et honestatis officia eon-
tendentibus. At vero itineris conliciendi necessitas
nunquam non diligentem in his observandis indif—
ferentiam adducit. Nam tantam viam femina, nisi
qui eam conservet, habeat, percurrere nequit:
tum quia propter naturalem imbecillitatem jumeuto
imponenda est, illincque deponenda : tum quia in
difficultatibus tuenda ac servanda. Quidquid au-
tem supponere possimus, sive notum habet, qui ei
praestet obsequium, sive mercenarium, qui famu-
ietur. ex utraque parte quod fiet, reprehensionem
non effugiet. Nam sive externo se committat, sive
domestico acquiescens, continentiae legem non
conservat. Cum autem in locis illis Orientalibus
diversoria et hospitia, urbesque in multis licen-
tiam et ad malum indifferentiam habeant, qui fieri
poterit, ut qui per fmnum ambulet, non exaspe-
retur oculis? Ubi inquinatur auris, inquinatur
oculus, inquinatur et cor, per oculos et auditum
nefanda excipiens, qui fieri poterit, ut non alii-
ciatur, qui affecta loca transgreditur? Quid vero
etiam plus est habiturus, qui loca illa adit. quasi
vero etiamnum Dominus corporaliter in locis illis
degat, atque a nobis abierit: aut veluti sanctus
- Spiritus apud Jerosolymitanos abundet, ad nos
autem transire non possit? Atque si ex iis qua:
conspiciuntur Dei praesentiam conjicere licet, po—
tius in natione Cappadocum Deum moram tra-
here quis statuerit. quam in externis locis. Nam
quot sunt in iis altaria, per qua: Domini nomen
celebratur? Nec sane quis totius fortasse orbis
totidem enumeraret altaria. Deinde etiamsi in
locis Jerosolymitanis plus divina: gratim inesset,
illic viventium peceatum non tam frequens et con-
suetum esset. Jam vero nullum est immunditia’:
genus, quod apud eos non perpetretur: ac mali-
tia, adulteria, furta, idololatriae, veneficia, invi-
dia: et caades, ac tantum in primis malum illis tam
frequens et assiduum est, ut nusquam tanta sit ad
trucidandum prmnptitudo, quanta illis locis inhabitat, ubi belluino more in sanguinem contribu—
lium mutuo incurrunt, frigidi lucri causa.
Ubi ergo haec fiunt, quo argumento intelligas,
illis in locis ampliorem gratiam esse? Sed scio
quid mihi multi adversus ea, qum dicta sunt, obji-
ciunt. Δίιῖῶ enim: quamobrem lucc contra te

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.