PG 46, col. 1015

EPISTOLA 111.
Commoda et utilitates spirituales ea: visitatione locorum sanctorum provenientes agnoscit manumquefon-
questus de dissidiis Ecctesiw Jerosolymitanar, mysterium incarnationis Domini efrponit mouens ιιι firm-
ter adhaereant antiqua: fidei regula: a' Patribus per traditionem acceptae.
Vere ornatiss. et religiosiss. sororibus, Eustathiae
et Ambrosias, necnon ornatissima: et honestissima:
filia: Basiliam, Gregorius salutem in Domino (i).
Congressus bonorum, mihique ex animo dilecto- Β
rum, et illius ingentis humanitatis nobis a Domino
praesuta: monumenta, quae isthic ostenduntur,
maximi gaudii et voluptatis argumento mihi fue-
runt. Utroque enim modo feriari Deo quid esset
experiebar, cum et Dei, qui vitam nobis dedit,
symbola salutaria videbam, et in ejusmodi perso-
nas incideram, in queis illa ipsa signa gratia: Do-
mini spiritualiter est contemplari, ut credere liceat
esse revera in animo illius qui Deum in se habet,
Bethlehem, Golgotham, Olivetum, Resurrectionem.
Nam ubi in aliquo per bonam conscientiam Chri-
stus fuerit informatus, aut aliquis metu divino ve-
luti clavis carnes suas confixerit, fueritque cum
Christo cruci affixus. et grave saxum mundanae
fraudis fuerit amolitus, corporeoque monumento
egressus, velut in nova vita ambulare instituerit :
relicta hac humili atque humi repente mortalium
vita, sublimi desiderio in cmlestem rempublicam
ascenderit, superna cogitans, ubi est Christus :
nil pondere corporis gravatus, sed puriore vita
factus a seipso levior, ut per sublimia sursum
tendentem caro ipsius nubis instar comitari valeat :
hic meo quidem judicio inter illas celebris famae
res censeri debet, in quibus benignitatis Domini
nostri erga humanum genus monumenta visuntur.
CLII] igitur et sensibus meis loca sancta intuerer :
intuerer vero hoc amplius etiam in vobis ejusmodi
locorum expressa signa : tanto equidem repletus
sum gaudio, ut illud enarrare nulla vis dicendi
queat. Sed ditiicile est, ne dicam fieri omnino haud
posse, ut homo natus bono aliquo fruatur, cui nihil
mali sit admistum: pr0pterea mihi quoque cum
dulcia gustarem, simul et illorum aliquid est mi-
stum, qua: sensum amarore afficiunt , ob quae post
suavem rerum laetarum perceptionem, mmstus at
tristis domum revertebar : reputans apud uie, ve-
rum esse quod Dominus dixit, mundum universum
in malo cubare ¹ : ita ut pars nulla orbis terrarum
nequioris illius partionis sit immunis. Nam si locus
ipse qui sanctum vestigium vera: vita: suscepit,
purus a malis sentibus non est, quid de caeteris
opinari debemus, qui sola auditione et praedica-
⁸ I Joan. ν, 19.
(.1) Isaac. Casaubono interprete. «- Ed. 1658, 111,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.