PG 46, col. 1151

ΕΙΣ ΤΗΝ ΥΠΑΠΑΝΤΗΝ ΤΟΥ ΚΥΡΙΟΥ,
DE DEIPARA VIRGINE 1
Qui caelestium rerum sensu, sapientia atqueA
intellectu sublimis est, ac terrenarum rerum de-
spectu atque contemptu excelsus ille Paulus, illa divi-
nitus rapi solita mens, illa a Christo moveri consueta
lingua, pulcherrimus ille velociter atque celeriter ex-
arantis scribae calamus, qui eleganter Ecclesiae con-
scripsit placita atque decreta veritatis, in manu
potentis a Deo confectum illud telum, qui in corde
principis mundi tenebrarum letale ac mortiferum
vulnus inflixit, fulgur illud quod ab Hierosolymis
et circumiacentibus regionibus usque ad Illyricum,
imo vero ad extremos usque terminos terrae luxit,
illa divini tonitrui in mystica Evangelii rota, qua:
per omnem orbem. terra: volvebatur, clarissima
maximeque sonora vox: is (inquam) tanquam ex
ipsis paradisi adytis ac penetralibus, ubi arcana
illa verba auribus suis perceperat, loquens: imo
vero tanquam ex ipso solio sublimi et excelso
gloriae, cui adsistit, praeviam et honorificam prae-
senti sancto ac dominico diei festo, ad excipien-
dum regem gloria: pompam parans, tanquam maxi-
me mysticum senatum quemdam, ecclesiae nempe
populum, regium illud sacerdotium, quam fieri ac
’ dici potest exactissimo et exquisitissimo ordine,
ac quasi in quincuncem redacto parans et instru-
ens, ac bene compositae atque constitutae vitae ra—
tionis ordinem concinnum, aptum et convenientem
praescribens, Fratres, inquit, no’lite effici pueri sen-
sibus, sed malitia parvuli estote; animo vero ac
mente perfecti estote ι. Sic enim cum Deo undique
perfecto ac sempiterno cui solemnem hodie coetum
atque conventum agimus atque celebramus, qui pro-
pter nos secundum carnem in ultimis temporibus in-
fans fuit, ex quo omne donum atque perfectio exsi-
stit, qui natu ralem virtutis perfectionem etiam in hu-
mana sua conditione ac statu excellenter ac mirifice
demonstravit, ejusdem una corporis participes atque
¹ 1 Cor. xxv, 20.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.