PG 46, col. 242

illam vero nihil cunctatam, ut viderit ante chorum
dispersa amygdala, oblitam et saltationis, et plau-
suum, et vestis ornamentorum, accurrisse ad ea,
et manuum palmis collegisse quæ invepret, et ne
impedimento esset, personam ori dqiraxisse cele-
riter, atque unguibus suisassimulatai formam cor-
rupisse atque dilacerasse, atque ita pro laudibus
et admiratione risum abunde spectatoribus movis-
se, ut quæ turpis ac ridicula ex personæ reliquiis
se conspiciendam præberet. Quemadmodum igitur
illi non satis fuit falsa atque assimulata adscitaque
forma, ad hoc ut homo existimaretur, deprehensa
per ingluvicm bellariorum natura: ita qui non vere
alind sint atque præ se ferant ac profiteantur. Pro
caricis enim vel amvgdalis, aut hujusmodi aliquo
cibo, vana gloria, ambitio, lucrl voluptatisque stu-
dium et quæcunque sunt alia hujnsmodi mala, dia-
boli annona loco bellariorum avidis hominibus
proposita, simiarum similes animos facile produnt,
qui per fictam imitationem Christianismum simn-
lant, temperantiæ, mansuetudinis, aut alienjus al-
terius virtutis personam in tempore afflictiodum et
calamitatum sibi detrahentes et amoventes. Igitur
necesse fuerit considerare ct intelligere Christia-
C id quod nomen illud sibi vult, ne dum nu la pro-
Quamobrem imprimis quid ex ipsa appellatione
per Christianismum intelligatur consideremus.
eri igitur potest. ut sapientioribus quidem
major plane et amplior intcllectus, qui sublimitati
nominis respondeat, excogitetnr. Quæ antem nos
capere et intelligere de hoc nomine possumus,
hæc sunt : Christi nomen, si ad dilucidius magisque
perspicnum et intellectu facilius verbum transfe-
ratur, regem signiicat, quippe cum sancta Scriptura
numen divinum verbis explicari ac percipi non po-
test, quippe cum omnem superet excogitationem et
comprehensionem, necessario qui Spiritus sancti
nomine divinitus rapiebantur prophetæ atque apo-
stoli, multis nominibus, notionibas et considera-
tionibus ad intelligendum incorruptibilem naturam
nos quasi manu ducunt, alius ad aliam considera-
tionem et intellectum Deo convenientem nos diri-
gentes, ut ipsa quidem omnibus imposita potestas
regni nomine declaretur; ea vero via quæ omnis
affectus perturbationisque expers, et ab omni vi-
tiositate ac malitia vacua ac lihera est, virtutis
nominibus designetur; ita ut unaquæque virtus dc
natura excellentiore tum dicatur. tum intelligatur;

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.