PG 46, col. 265

tum Pascha ιε, tum sacerdotem appellatum esse
audiverimus: pro nobis enim vere Pascha immo-
latus est Christus. sacerdos autem sacrificium ob-
tulitDeo idem ipse Christus. ι Seipsum enim, ι
inquit, ι tradidit oblationem et hostiam pro no-
bis ". ι Quae quidem nobis documento sunt, ut
qui Christum Deo se oblationem et hostiam dedis-
se, et factum esse Pascha videt, ipse quoque cor-
pus suum Deo hostiam viventem, sanctam, bene
placentem exhibeat, rationabile obsequium fa-
ctus “3: sacrificandi autem modus est, utne con-
formetur huic saeculo, sed transformetur in reno-
vationem mentis suae, ut probet qua: sit voluntas
Dei bona, et beneplacens, et perfecta ". Neque
enim in carne, bona Dei voluntas ostendi potest,
nisi ex spiritus lege sacrificata sit: quandoquidem
prudentia carnis inimica est Deo, et legi Dei non
cst subjecta ὀ. Quocirca, nisi prius caro mortifi-
catis membris, quae sunt super terram “, quibus
obsequimur appetitui, per hostiam viventem sacri-
ficetur, beneplacens et perfecta Dei voluntas sine
impedimento non potest in vita credentium obser-
vari. Sic etiam dum Christus in prOprio sanguine
propitiatio consideratur, edocemur, ut nos item
nobis ipsis propitiatio simus, et membra mortifi-
cantes animos reddamus immortales. Quando autem
gloriae splendor et figura substantiae Christus dici-
tur ", his verbis adorandum ejus majestatem
mente concipimus. Paulus enim divino Spiritu
afflatus. et vere doctus a Deo, qui in altitudine
divitiarum et sapientiae et scientia: Dei divinorum
mysteriorum arcana et recondita scrutatus lue-
rat ”, cum ad divinitus sibi ostensos splendores
earum rerum quae indagari investigarique nequeunt
declarandos lingua imbecillior esset, quatenus
suam ipsius in mysterio intelligentiam aures exci-
pientium caperent, significationibus quibusdam
subindieavit, tantum videlicet loquens, quantum
cogitationi serviens oratio poterat explicare.
Nam cum omnia quae in naturam et potentiam
humanam cadunt de natura divina cognovisset,
supremae illius essentia: rationem nullis buma-
nis cogitationibus capi comprehendique posse
demonstrat.
Itemque cum ea quae de ipsa considerantur, pa-
cem nimirum, virtutem, et vitam, et justitiam, et
lucem, et veritatem, ct id genus alia perseque-
retur, rationem ipsius omnino posse concipi ne-
gavit: Deum enim nec visum unquam fuisse, nec
visum iri. ι Quem nullus ι inquit, ι hominum
:8 ι Cor, ν,ί7, “_ Hebr. vn, ill sqq.
³ο Rom. vni, 6. “ Coloss. ut, 5. “Hebr. ι, 5.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.