PG 46, col. 271

Dei invisibilis imago, qua: ad nos per Virginem ap-
propinquavit, per omnia ad humanae natura“: simi-
litudinem eatenus tentata est, ut nullum peccati
experimentum susceperit. ι Qui peccatum non fe-
cit, nec inventus est dolus iu ore ejus “. ι Quem-
admodum igitur si pingendi artem disceremus, ma-
gister aliquam nobis pulcherrime depictam formam
in tabula proponeret, cujus lli sua quemque pictura
oporteret pulchritudinem imitari, ut oumium tabulae
ad propositum pulchritudinis exemplar expoliren-
tur: sic, quoniam sua: quisque vita: pictor exsistit,
artifex autem hujusce operis voluntas est, colores Β
vero ad exprimendam imaginem virtutes sunt, non
mediocre periculum est, ne a pulchritudinis exem-
plari ad turpem ac deformem aliquam personam
recedat imitatio, et pro Domini forma eliigiem vitii
sordidis coloribus adumbremus. Itaque pro nostra
virili nobis enitendum est, ut virtutum colores puri
sint, et scienter periteque ad excipiendam imaginem
commisceantur, ut imaginis imago simus, et quoad
ejus fieri potest, imitatione perspicua pulchritudi-
nis exemplum exprimamus, ut faciebat Paulus, qui
ex virtute vitam instituens, Christi imitatur fuit ". ι
Quod si clarius ea sigillatim oratione persequi vo-
lumus, quibus imitando imaginem repra-sentamus.
unus color est humilitas. «Discite, ι inquit, ι a
me, quia mitis sum et humilis corde “ : ι alter est
patientia, quae quot modis in imagine invisibilisDei
conspicitur? ubi gladii, et fustes, et vincula, ver-
bera, alapis maxilla: percussae, facies sputis oblita,
humeri verberibus traditi, judicium impium, crn-
delis sententia, milites subsannationibus, irrisioni-
b'us, contumeliis et calami pereussionibus immitem
’ sententiam per delicias exacerbautes, clavi, et fel,
et acetum, et gravissima quaeque ipsi sine causa
illata, imo vero pro innumerabilibus beneficiis red-
dita : tunc ille quo modo ista patrantes ultus est?
ι Pater, ι inquit, ι ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt ". ι Nonne poterat contra eos superius vel
cmlum perfringere, vel ipsos terra: hiatibus abo-
lere, vel dimovere ex propriis terminis mare, et
voraginibus terram submergere, vel Sodomiticum
ignis imbrem demittere ‘uuico verbo, vel aliquod
aliud acerbum suppliciqu irrogare?
Attamen haec omnia mili patientique ’animo
pertulit, vitaeque tua: per seipsum leges patientia:
dedit. Sic alia omnia in principe Dei imagine licet
intueri, ad quam qui respicit, et ad ejus similitu-
dinem formam exornat suam, ipse quoque fit
imago Dei invisibilis per tolerantiam expressa.
Qui autem Ecclesiae caput Christum esse didicit ⁸³,
illum. vui, 12 sqq. “1 Petr. ιι, 22. ⁸⁸1 Cor-
v. 23.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.