PG 46, col. 422

Everte Jericho, veterem nempe consuetudinem,
ne dimittas eam munitam. Dirue a fundamentis
matrem peccantium cogitationum. Dolosos Gabao-
nitas fac servos Israelis, hoc est, malas cogita-
tiones servas vitae Evangelicaa : lapidibus obruatur
qui sibi usurpabat, et alieni appetens erat Achar ,
qui linguam sulfuratus est auream. Is autem ille
est, qui honorandi praecepti delevit observationem.
Omnia illa nostra sunt figura. Omnia sunt praesi-
gnificationes eorum , quae nunc apparent.
A vita tua solve voracem corvum ³⁷. Da columba:
tempus ut ad te advolet, quam primus Jesus typice
e caelo deduxit”, quae est doli nescia, mansuetis-
sima et fertilissima: qum postquam invenerit vi-
rum purgatum, ut argentum recte exercitum et
expolitum, in eo lubenter hahitat, et animam
igne tanquam ova fovens, multos ei parit et do- ’
nat filios. li autem sunt bonae actiones , et honesti
sermones , fides , pietas, justitia , temperantia , ca-
stitas , puritas. Ili sunt filii Spiritus, nostra au-
tem possessiones. Quousque eris discipulus primo-
rum elementorum ἶ) Aperi animam tuam tanquam
tabulam, et concede nobis, ut imprimamus per-
fectam disciplinam, non semper balbutiens cum
pueris, non mente infans. Me tui pudet, quod cum
consenueris, adhuc ejiciaris cum catechumenis,
tanquam insipiens puellus , et qui arcana non μοι
test celare, cum dicendum sit mysterium. Uniru
populo mystico , et arcanos disce sermones. Elo-
quere nobiscum illa , quae sex alas habentia Sera-
phim cum perfectis Christianis dicunt hymnos ca-
nentia. Desidera cibum qui confirmat animam;
gusta potum qui cor exhilarat; ama mysterium,
quod eo modo, qui non cadit sub aspectum, vete-
res transmittit ad iuventutem. Imitare .IEthiopem
eunuchum ferventi; desiderii. Etenim ille post-
quam Philippum a sancto Spiritu adductum as-
sumpsit in curru consessorem; in via autem aliud
agens, non animadvertit, se sapientem Isaiam
non solum legere, sed etiam intelligere. Gustavit
autem interpretationem , tanquam bonus catulus
sanguinis et agni occisi, vehementer allatravit
Philippum , donec eum deduxit ad perfectam vo-
nationem prophetiae, quam habebat in manibus,
et minime operosum a se petitum baptisma acce-
pit, nec exspectans diversorium , neque civitatem
aut vicum , aut locum sanctificationis", prudenter
autem reputans quod omnis locus est communis
Domini, et omnis aqua est apta ad usum bapti-
smatis, si modo invenerit fidem ejus, qui id ac-
cepit, et benedictionem sacerdOtis sanctificantis.
’ Act. vni, 27 sqq.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.