PG 46, col. 423

ell‘eratur ad vocem incantaloris“; vel acutam, vel
splendentem tibi ostendat securim, sitamjuxta ar-
borem et minantem amputationem ⁸². lu electione
malorum magis est eligendum, ut quis salutare
lavacrum assecutus , rursus sit in peccato , quam
ut gratia: expers vitam finiat. Nam peccatum qui-
dem veniam fortasse consequetur, aut clementiam ,
cujus magna est spes apud bonos; alteri autem
est omnino vetita salus ex certa et definita sen-
tentia. Nam cum audiero vocem quae non menti-
tur, dicentem : r Amen, amen dico vobis : nisi quis
natus fuerit desuper, non potest videre regnum
Dei ³³, › nihil boni possum exspectare iis qui my-
steriis non sunt initiati. Quamnam enim revera
veniam aequum est eis impertiri, qui regis gra-
tiam aflecerunt contumelia, teris alieni non ad-
mittentes rescissionem , nec amplectentes liberta-
tem, quae sua sponte ad eos e caelo descendit,
per doni autem contemptum, eum qui donavit
probro et dedecore allicientes? Animam minime il-
luminatam, et regenerationis gratia non ornatam ,
nescio an angeli suscipiant , postquam fuerit a cor-
pore separata. Quomodo enim, cum non sit obsi-
gnata, nec ullum [erat signum sui Domini? Ιιιιο
est verisimile per aerem ferri errantem et vagan-
tem, et minime quaesitam, ut qua: Domino careat,
quaerentem quietem et locum , in quo maneat, et
non invenientem, frustra deflentem et inutiliter
pmnitentem, non secus atque divitem qui indue-
batur purpura et bysso, quemque lautus et delicatus omnis generis cibus alebat, materiam ignis,
qui non potest exstingui “.
Volo autem 'vobis etiam narrare quemdam ser-
monem viri infelicis, qui magnam spem non erat
assecutus, et aquam quaerebat in tempore, quo aqua
deficiebat. Nuper enim, quando Scytharum no-
madum incursio plurimum agri simul cum habita-
toribus diripuit et evertit, in hac Cumanorum
civitate vicina suburbanis barbarorum, quidam
juvenis nobili loco natus, Archias nomine, quem
ego sciebam aegerrime ferre et privata et commu-
nia mala patriar, egressus est ex civitate et ex
przesidio, ut diligenter specularetur, quot erant,
qui praedas agebant barbari, et quamam erant ea
qua: contingebant, et cum incidisset in hostes,
sagittis fuit appetitus. Qui cum cecidisset et ad
mortem properaret, quam maxima poterat voce
exclamabat (erat enim baptismi sacramento non-
dum initiatus) : Montes et silvae, baptizate; arbores,
'et rupes, et fontes. date gratiam! Et has misera-
biles voces edens, vitam finiit. Quas cum rescivis-
set civitas. eas magis deflevit, quam casum belli.
lluic similes sunt ii quoque, qui a morbis repente
_" Luc. ιιι, 9. ³³ l Joan. ιιι, 5.
³ο Matth. ιιι, 7. ³⁸ Psal. “11,5.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.