PG 46, col. 450

omne debitum tibi remisi, quia rogasti me : nonne
oportebat et te misereri conservi tui, ut et ego tui
misertus sum? Et iratus Dominus tradidit illum
tortoribus, quousque persoluerit omne debitum ⁸³.
Tunc sera et infructuosa ptenitentia duceris , lu-
ctusque gravissimus te incesset, et paena inevita-
bili punieris. Nec tibi adjumento erit aurum , nec
opem feret argentum. Amarior felle erit fenoris
acceptio. Haec non sunt nuda verborum terricula-
menta , sed ipsa rei veritas , qua judicium futu-
rum prius testatur, quam experientia cognosca-
B tur , quod proinde vir prudens, et Cui curafuturi,
sedulo cavere studebit.
Ut vero utilitatis aliquid audientibus afferam ,
narrando quiddam quod ἱενο nostro in aedibus cu-
jusdam feneratoris ante illud Dei iudicium con-
tigit, attendite: etsi fortassismulti vestrum id ,
quod commemoraturus sum, jam exploratum ha-
beatis :
Erat vir quidam in civitate N. ( nomen reticebo
ne videar mortuum nominatim traducere velle );
huic fenerare, lucrique aliquid ex detestandis
usuris capere , unica ars erat. Correptus autem
hoc avaritia; morbo, tenax et sordidus in seipsmn
suosque evasit (ut solent avari), quippe qui in
mensa neque satis cibi apponeret, neque vestes
unquam nisi summa necessitate coactus mutaret,
neque liberis suis necessaria ad victum suppedi-
taret, nec balneis uteretur metu mercedis triobo-
laris; perpetuo in id unum intentus, quomodo
semper magis atque magis pecunia: numerum au-
geret. Neque quemdam satis fidum crumena: suae
custodem arbitrabatur, non filium, non servum ,
non trapezitam, non clavem, non sigillum , in
parietum angulis et recessibus, luto superillito .
invisas divitias, et ignotum asservabat thesaurum,
deque loco ad locum et de pariete ad parietem,
sine intermissione transferebat, ut hac ratione
omnes lateret. Porro derepente ex hac vita de-
cedens familiarium ncmini indicavit, ubinam
aurum defossum esset. Defessus igitur est et ipse,
hoc unum scilicet lucratus, utet ipse defossus
occultaretur. At liberi ipsius cum sperarent, se
omnium civium fore ditissimos,‘ omnia perscru-
tabantur, ex aliis sciscitabantur, famulos eta-
rninabaut, pavimenta aedium fodiendo aperiebant.
parietes evacuabant, vicinorum et familiarium
(58) Κατώρυκτο. Μοη. ,κατώρυκτα inter wet ρ
suprascripta ρο a recentiore manu , Gretseri. ιιί
videtur. nui emendabat κατωρόρυκτο. At γ. Βιιιι-
videtur. qui emendabat κατωρόρυκτο. At γ.
manu. Gr. t. I, ρ. 5'27, ett. ll. p. 9.60. Α
(59) Πάνταγξίίθον... ⁸κινήσω-τες. Proverbiutn
explictui ad S. Busil. De leg. libr. Gentii. p. 56 lin.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.