PG 46, col. 506

runt satietatem. Ideoque beata est illa vita , atque
immortalis, quippe qua: sensuum libidine non
fallitur in bonis dijudicandis. Quid igitur est in
ipsa re mali, quamobrem amicorum et familiarium
obitu doleamus? nisi quis dolendum existimat,
quod ad vitam perturbationum ac miseriarum exper-
tem proliciscuntur , in qua plagarum dolores non
metuunt , non ignis minas . non ferri vulnera , non
terrae motus, aut naufragii , aut servitutis calami-
tates, non immanium ferarum impetus, nou vene-
natos ac pestiferos serpentium aculeos morsusque
reformidant. In qua nemo inflatur superbia , nemo
humilitate deprimitur, nemo effertur audacia,
nemo timore concutitur, nemo nec iracundia
aestuans et insaniens excandescit, nec superantis
impetum sustinere non valens metu contremiscit.
ln qua nulla sollicitudo est, quales sint regum
mores , a quonam ferantur leges , quibusve magi-
stratus committantur, qua: decreta fiant , quae
quotannis imponantur tributa , aut ne immoderata
imbrium multitudo sata deprimat, grandove labo-
rum susceptorum spem auferat, aut siccitate, qua:
nata sunt, exarescant. Aliorum item malorum,
quae hic sunt , apud eos nullus est timor. Neque
aut orbitatis tristitia , aut viduitatis molestia per-
turbantur. lllic ex tam multis morborum generibus
quibus corpora nostra vexantur, nullus adest.
Illic nec felicibus invidetur , nec despiciuntur ea-
lamitosi. Omnes hze denique, et id genus alia:
miseria: absunt ab illa vita quam longissime.
Contra vero juris et legum aequabilitas cum summa
libertate et pace in eo animorum populo versatur,
cum illud quisque habeat, quod cujusque voluntas
exoptat.
Quod si quis ob inopiam consilii, ac stultitiam
suam pro bono malum amplexus sit, nullam ejus
rei mors culpam sustineat, cum liberum cuique
fuerit, quod vellet eligere. Cur igitur mmrent, qui
obeuntes lamentationibus prosequuntur? Certe nisi
ab omni perturbatione liberi essent, qui una cum
corpore voluptatem et dolorem exuerunt, aequius
illi superstites miserarentur, cum non aliter affecti
sint, quam ii qui in carcere conclusi vivunt. Mu-
tua enim res asperas perpetiendi, in tenebrisque
vivendi consuetudine devincti, deceptique, molesta
et injucunda non putant, quae perferunt. Itaque si
qui ejiciantur e carcere, eorum vicem fortasse
reliqui dolent, ignorantia splendoris illius ad quem
veniunt, qui ab eorum tenebris discedunt. Etenim
si qua: sub die spectacula cernuntur, cognovissent,
si pulchritudinem aetheris, si caeli sublimitatem, si
nitorem siderum, stellarum choreas, solis ambi-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.