PG 46, col. 511

Quodsi in corpore verum ipsum bonum consiste-
ι ret, nobis profecto dolendum esset, cum a carne
idistrabimur, quoniam discedentes a corpore, ab
ipsa boni conjunctione discederemus. Nunc autem
quoniam bonum illud, quam cogitari possit, longe
praestantius, ad cujus similitudinem facti sumus ,
'corporis expers est, menteque sola perspicitur:
nobis autem persuasum esse debet, quando per
mortem corpus relinquimus, ad naturam illam,
qme'ab omni corporea crassitudine remota est,
appropinquare , et carnis exuvias tanquam perso-
nam quamdam nobis impositam deponentcs, ad eam
redire pulchritudinem, quam initio, cum ad exem-
plaris imaginem creati sumus, habuimus. Ea co-
gitatio laetitiam nobis, non tristitiam deberet alier-
re, cum intelligimus hominem necessario peregri-
nationis perlunctum munere, non amplius in alie-
nis regionibus vivere, sed singulis elementis, quod
ab utroque ipsorum mutuaverat, reddito, ad pro-
priam sibi naturalemque domum, puram, ac cccle-
slem illam sedem revertisse. Hospitium enim profe-
cto, alienumque domicilium est natura: illi materia
carenti corpus hoc, cui mens in ista vita a condi-
tione ipsius prorsus abhorrenti necessario conjun-
cta, conflictatur. Nam mutua haec elementorum
coniunctio est veluti hominum variis et linguis et
moribus utentium, qui ex diversis gentibus in
ιιιιιιηι confluxerint, violenta quaedam societas at-
que. dissentiens, cum a sua unumquodque natura
ad proprium cognatumque'genus distrahatur. Aui-
nius autem, qui non est compositus, sed simplici
atque unius generis natura constat, inter haec
tanquam hospes ac peregrinus vivit, nec cum ele-
mentorum, ut ita dicam, pupulo potest congruere. Is enim necessitate quadam ex multiplicibus
corporeisque particulis coactus naturam suam cogit, et ex contrariis generibus capulatur, atque
uirum edicitur.
Verum cum elementa naturaliter inter se dis-
sentiant, ac dissolvantur, et ad suum proprium-
que genus singula contendant, in ea concentus
dissolutione sensus angitur necessario, et una
cum ipso sensu cruciatur animus: qui licet ab
ipso corpore semper adiciatur molestia, in il-
lud tamen ob consuetudinis necessitudinem pro-
pensus est. Quamobrem tunc animus angi crucia-
rique desinit , cum a pugna , qua: ex contrariorum
elementorum conjunctione consurgit, evaserit.
Etenim cum vel frigidum ab exsuperante calido
victum fuerit, vel calidum vi frigidi superatum,
vel sicci potentia: humidum succubuerit , contrave
siccum ipsum, humiditatis copia dissolutum,
cesserit, tunc bello per mortem confecto, animus,
relicto dimicationis campo , id est , ipso corpore ,
pace utitur, et extra acies instructas egressus, vi-
ribusque suis, quze complexu corporis amictae la-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.