PG 46, col. 519

obrem quaecunque hac oratione exposita sunt, etsi
alio spectare videntur, omnia tamen ad hanc virgi-
nalem laudem plane referuntur. Singula enim hujus
vita: praecepta atque instituta, quae diligenter sunt
ct accurate exculta ab iis, qui sancta: vitae hujus
participes sunt, nimiam verborum copiam eliugiens,
hzec percurrit oratio: ac generatim per commu-
nia praecepta adhortatione producta, res singulas
ita quodam modo comprehendit, ut neque res ullas
necessarias praetereat, neque extra modum vage-
tur. Cum autem in more atque hominum consuc-
tudine illud positum sit, ut omnes iis potissimum
sese studiis dent, quorum laude viros illustres ex-
titisse viderint, necessario qui caelibatus gloria
floruerunt, eos pie commemoravimus. Et quoniam
neque rebus narrandis exempla ad virtutis per-
fectionem tantum quidem momenti habent, quan-
tum certe habet tum vox viva, tum maxime exempla,
qua: res salutares gignunt : idcirco jure et merito,
hac prope extrema oratione, religiosissimi episcOpi, et Patris nostri meminimus, quasi unus omnium
maxime possit haec ipsa quae quaerimus docere. Mentio autem ejus non nominatim facta est, sed
ex quibusdam signis oratio ipsa ostendit eum esse, quem nos significamus : ut ne qui postea in hoc
sermone versantur. id consilium iis videatur inutile, si, qui in hanc vivendi viam ingrediuntur,
se ad juvenes conferre jnberentur. At vero hoc solum hi intuendo, nempe qualem esse deceat hujus
vitae moderatorem, deligant eos sibi duces, qui munere acbenignitate Dei instituti sunt, ut honesue
vitae hujus rationibus praesint: ita enim aut invenient id quod quaerunt; aut, quale hoc esse debeat
non ignorabunt.
CAP. l.
ϐ
ο Omni laude prmiantior virginitas.
Augusta illa virginitatis quaedam quasi facies,
quae cum in pretio est apud omnes qui de bono
sincere judicent, tum iis solis contingit, quibus ad
praeclarum hoc studium Dei gratia benigne opitu-
letur, vel ex nomine quo compellatur, insignem
laudem habet: nam incorruptum, qua: vox in vir-
ginitate de multorum consuetudine dicitur, ejus
integritatem significat. Itaque ex eo nomine quod
tantumdem valeat, intelligere est hujus doni prm-
stantiam : siquidem, cum multa sint qua: cum vir-
tute gerantur, solum hoc incorrupti appellatione
ornatum est. Sin amem beneficium hoc Dei Optimi
Maximi etiam praedicandum est, sufiiciet ad ejus
commendationem divinus Apostolus, qui paucis
verbis omnem laudum amplificationem obscuret,
sanctam atque inculpatam eam appellans, quae hoc
munere ornata sit. Quod si enim augustae hujus
virginitatis ea est perfunctio. ut inculpatus ac san-
ctus efliciare: ea; autem voces preprie ac primo
ad incorrupti Dei gloriam usurpantur: ecquaenam
major esse potest laus virginitatis, quam ostendi
eam iis rebus castorum suorum arcanorum parti- ’
cipes quasi deos efficere, ut socii quidam sint glo-
ria; solius vere sancti atque inculpati Dei, necessi-
tudine cum eo puritate atque integritate contra-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.