PG 46, col. 522

tur, cum suae sententiae magnopere ipsi repugnent:
quibus enim encomiis se rei magnitudinem ampli-
ficare arbitrantur, iisdem suspectam faciunt laudem.
Nam quae natura excellunt, admirationem secum
afferunt, neque orationum patrocinio indigent:
qualia sunt ccelum. sol, caeteraque id generis, quae
in omni cmlo, et terra aliquid admirabile habent:
humilioribus autem studiis oratio pro fundamento
proposita aliquam magnitudinis Opinionem laudum
artificio adjungit. Itaque lit plerumque ut admiratio
qua: cncomiis comparatur, veluti commentitia ab
hominibussuspecta—habeatur. Ergo haec laus virgi-
nitatis egregia est, ut scilicet statuat quis virtutem
ipsam omni esse laude prmslantiorem, atque ex ipso
potius vitae genere, quam ex aliqua oratione casti-
tatem suspiciat atque admiretur; nam qui in hoc
virginitatis laudandae argumento gloriae cupiditate
adductus versatur, non ab eo plane disimilis est
qui aliquam sudoris sui stillam, quam is magni
faciat, immenso mari putet fore additamentum, si
modo hominum sermone crediderit tantum munus
CAPUT ΙΙ.
Divina: et incorporeu' natt‘tra: proprium, et perfectum
virginitatis officium.
intelligentia non parva egemus , ut cognitionem
capere possimus hujus excellentis gratiae, quae cum
incorrupto patre comprehenditur. Res admirabilis
est, atque inusitata, ut virginitas in Patre invenia-
tur, qui et Filium habet, et Filium absque allectu
genuit. Cum unigenito autem Deo, qui omnis pudi~
citize, ct incorrupta: virginitatis auctor est, sintut
cognoscitur, cum in ejus pudica, atque incorrupta
generatione pariter eluxerit. Rursusque mirum aequo
est Filium in virginitate comprehendi. Eademque
ratione in Spiritus sancti naturali atque incorrupta
puritate spectantur. Cum enim purum nominas,
atque incorruptum, virginitatem alio nomine signi-
ficas: qua: in universa denique ctelesti natura si-
mul versatur, quia cum ab allectibus vacua sit,
sublimibus illis potestatibus inhaeret. Neque vero,
etsi a nullis rebus divinis sejuncta est virginitas,
contrariis tamen εει rebus adjuncta. Cuncta enim,
qua: et natura et consilio ad virtutem propensa
sunt, omnino incorrupta: virginitatis, pudicitiaeque
Splendore decorantur; quae vero in contrariam
virtutis partem proclivia feruntur. castitatis lapsu
ea talia et sunt, et nominantur. Quamobrem quae
tanta erit dicendi lacultas et copia, quae tam magni
muneris dignitatem laudibus aequare possit? Quove
pacto non pertimescendum, ut ne studio laudum
· quis dignitatis amplitudinem laedat, si minorem iis,
qui audiunt, quam ipsi antea conceperant, opinio-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.