PG 46, col. 546

tur: quibus nimirum vos abunde præcedens tracta-
tus enutrivit. Itaque jam nihil aliud fortasse agetur,
quam ut satietas satietati adjiciatur, ac veluti μost
aureos sermones memoriam vestram plumbeis nu-
mismatibus oneremus; nisi forte, quoniam sæpe
nonnihil ad conciliandam pulchritudinem confert
etiam materia deterior admista meliori, cujus rei
demonstratio non longe peti potest. Vides hanc
concamerationem, quæ capitibus nostris imminet?
quam pulchra sit adspectn, quam alabre factis
sculpturis aurum intersplendeat? Hæc cum tota vi-
deatur aurea, circulis quibusdam multorum angulorum cæruleis picta distinguitur. Quodnam igitur
fuit consilium artificis, dum cæruleum colorem adjecitl ut efficeret, opinor, dum colores variantur,
ut aurum alteri collatum illustrius effulgeret. Si ergo color cæruleus imumistus auro efficit ut multo
pulchrior ejus splendor emicet, non incommodum, opinor, fuerit, si jam pronuntiatorum sermonum
fulgori nostrorum color hic niger appingatur. Adhuc proœmiis garruli vos detinemus, sed au-
Magnum illum Moysem audio, quo tempore ta-
bernaculum lsraelitis erigebat, ac Dexcleelem illum,
qui divino Spiritu partam sapientiam architectonicæ
non ab alio edoctus sed a se habebat, comuumuni
quadam æmulatione disites simul ac pauperes pro-
vocati voluisse, dum divitum quidem aurum et
purpuram, lapidesque pretiosos seligerent, egent-
rum vero ligna pellesque ac pilos caprarum non
rejicerent. Enimvero haud importuna fuerit aut a
proposito aliena fortassis historiæ hujus comme-
moratio: libet enim quod mihi in mentem venit, in
medium proferre. Spiritu divino Beαeled ex im-
perito sapiens est factus: ita enim narrat historis⁴,
Audiat ergo qui Spiritui sancto bellum indixit; is
qui Spiritum sanctum dixit divinum, cujus ingres-
sus et quasi vestigium sapientiæ gratiam in anima
designat, num Spiritus dignitatem seu deitatem
diviniappellatione traducit? num suadet, ut aliquid
exiguum aut humile de ipso concipiamus? Quid,
quæso, ex rebus creatis hoc nomine signiicari
solet? num acquisitam et ascititiam esse putat
Spiritui divinitatem? num duplicitatem aliquam aut
rompositionem simplici et incomposito attribuit?
Eortasse non licet qjusmodi opinionibus fidem ad-
hibere. Atqui plane confitetur Spiritum, qui divi-
nus est, natura talem dici ac prædicari. Vides ut
tibi veritas uitro reveletur? plures enim divinas
naturas Christiana nescit religio, quandoquidem
ita omnino necesse esset plures quoqtte deos con-
fingere. Non enim fieri potest, ut multos intelliga-
mus deos, nisi hæc deorum multitudo per diversi-
tatem secundum naturam enuntietur. Si ergo una
ab omnibus natura divina esse creditm, Spiritus
porro sanctus natura divinus, quid oratione divi-
dis quod natura conjunctum est? Verum quis illam
mihi sermonis virtutem concedet, cujus finis salus
exstitit auditorum? Unam emisit Hierosolymitanis
socem Petrus, et tot hominum millia nuda sermo-
nis sagena ab illo piscatore sunt capta¹, Τam multi
vero tantique a doctoribus in nos impenduntur
sermnones: quæ vero ex iis qui salvamtur facta est

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.