PG 46, col. 571
cum se negligi a patre putaret, ejus rei absque
ulla animi ofi‘ensione illum commonefacit, neque
dentientiam patri neque oblivionem exprobrans,
sed simulando sese velle scire quid ageretur, ne-
gligentia: sui atque despicientiae commonefaciens.
Ecce enim, inquit, ligna , ignis, gladius, sed victi-
ma ubi est Ρ At ille sive animum addere filio vo-
lens, sive tanquam vates id quod futurum erat
spondens, Deus, inquit, fili, providebit sibi ovem
in holocaustum. Et super his etiam nunc tcntatio
atque exploratio animi patriarcha: prorogabatur.
Pervenit tandem ad locum sibi praemonstratum,
aedificat Deo altare, filius juxta patrem ligna po-
nebat, parabatur rogus , ac nondum opus probi-
betur ne quis pusillanimis dicat, si hucusque
tentationem consistere ac permanere contigisset,
non sui similem in studio sacrificandi Abraha-
mum permansurum fuisse , si discrimini magis
appropinquasset. ”²
’ Post haec pater filium tangit, nec ret gerenda:
natura adversatur : tradit sese patri filius tractan-
dum, quemadmodum ille vellet. Utrum illorum
duorum plus admirer? hunc qui propter dilectio-
nem erga Deum filio manus injecit, an illum qui
patri usque ad mortem parebat et obediebat?
Certant inter sese, hic quidem super naturam
sese tollens, ille vero morte gravius et atrocius
esse ducens adversari atque resistere patri. Dein-
de prius vinculis filium pater constringit. Saepe-
numero miserabilis hujus rei imaginem in pictura
vidi , nec absque lacrymis spectaculum praeterii,
adeo perspicue atque evidenter ars pingendi ocu-
lis rem gestam subjecit. Procumbit lsaac ante
patrem propter ipsum altare fiexis genibus nixus,
et manus retrorsum habens adductas: ille vero
post genuum curvaturam pedibus insistens, et
sinistra manu capillum ejus ad sese adducens,
inclinato capite intuetur vultum miserabiliter ad
ipsum oculos attollentis,ac dexteram armatam gla-
dio dirigit ad caedem faciendam , ac jam gladii
mucro corpus tangebat. et tunc demum divinitus
ad eum editur vox qua: rem agendam prohiberet,
vox autem ejusmodi quaedam erat. Vix enim quem-
admodum pullum quemdam equinum contumacem
et indomitum frenisque et habenis minus obtem-
perantem, ac de recto itinere declinantem, multis-
que gyris et anfractibus ex transverso exusltantem
rursus in viam rectam reduximus orationem. Hoc
enim nobis propositum erat ut ostenderemus Apo-
stolum orationi testimonium perhibere, nempe Pa-
trem Filio majorem non esse. llic enim Scriptura
cum angelum orationi Dei praeposuisset, subjicit
vocem : Vocavit enim eum angelus Domini et dixi! :
Propterea quod [tristi verbum hoc, et non pepercisti