PG 46, col. 586

In inglese: On Virginity 15 · On the Baptism of Christ 1

iniquitate ²⁹ : atque, ut summatim breviterque dicam,
omnia quibuscunque et mente comprehensus et
vocatus est Dominus; ex earum rerum ditl‘erentia,
quae in eo cernuntur, haec omnibus iis, qua: in vitio
posita sunt, contraria intelligi. Si igitur difficilis
est rerum inter se dissimilium societas, remotus
omnino est a virtutis contubernio, neque plane
CAPUT XVI.
Ad bonum minime. aptus est is , qui aliqua ea: parte
in virtutis officio peccat.
Via est una recta, angusta illa quidem, et
trita , qute neque alterius viae flexiones , et diver-
ticula comprehendit; atque ex hac aliquo sane
modo deflectere fortasse periculum est, ne quis
labatur ct concidat. Si haec ita se habent , multo-
rum nos consuetudinem , quoad ejus fieri potest,
moderari oportet: qui enim contra fmdissimas
voluptates pugnacissime se defendunt, eas vero,
quae in honoribus atque imperii appetitionibus
exsistunt, voluptates consectantur, hi nihil om—
nino dissimile faciunt ac si quis servus libertatis
avidus, mature Operam det, non ut a servitute vin-'
dicetur, cum in eo libertatem esse putet , si ab eo,
in cujus potestate fuit, ad alium dominum trans-
feratur. Servi enim pari conditione omnes sunt,
quamvis non eorumdem dominorum imperio pote-
stateve teneantur, cum unus aliquis illis domine-
tur, atque cum potestate imperet. Rursusque sunt.
plerique qui multo contra has vOIUptates certa-
mine, facile quodammodo sunt ab adversario supe-
rati, atque in accurata beneque constituta vivendi
ratione, doloribus et animi concitationibus, et
malorum recordationibus, et caeteris denique om-
nibus quae contra hunc voluptatis allectum resti-
terunt, cum facile expugnantur, tum difficulter ab
iis liberantur: hocque tum accidit, cum non ratio
virtuti consentanea, sed animi all‘ectio quaepiam
vitat cursum dirigit. Praeceptum enim Domini lu-
cidnm valde est ³ο, ut vel infantium oculos illumi-
net, eademque dicit soli Deo adhaerere bonum
esse “z siquidem neque dolor est Dominus, non
voluptas , non formido, non audacia , aut ira , aut
aliquis hujusmodi allectus, qui in animo rudi do-
minatur; at sapientia ipsa est, inquit Apostolus,
sanctificatio, veritas, pax , et gaudium, omniaque
alia id generis ⁸². Quoigitur modo huic junctus esse
totes} is. qui contrariis affectibus tenetur ³³ ? Aut
luo'modo non absurdum est, eum qui studium in
ιδ. "lCor. ι, 50. "Rom. τιν, l7.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.