PG 46, col. 622

ex illa nocte, qua luna plena est, tenebrae penitus
excluduntur, mutua solis et lunae tum vesperi
tum mane successione. Quod igitur luci sensibus
expositae quartadecima die contingit, ut per totam
noctem atque diem nullam tenebrarum mistionem
admittat, id spiritualis lex vult esse documentum,
ut per tutam vitae hebdomadam praeclarum unum
Pascha et a tenebris remotissimum celebrantes ,
omne temporis spatium in luce transigantus. llaec
est celebrandi Paschatis apud Christianos insti-
:utio atque observatio. Idcirco quartamdecimam
hanc diem attendimus, ut ex hac luce, quae sensu
percipitur et in materia sita est , lucem a mate-
ria sejunctam et qua: sola mente comprehenditur,
intelligamus, et, dum videmur lunam plenam in-
quirere, quae perpetuum ex se lumen tota nocte
praebeat, nihil aliud nobis ea re lefiem praescri-
bere existimemus , nisi ut omne tempus , quod
nox diesque dimetitur, virtutibus illustratum et
splendidum, et nullis tenebrosis actionibus per-
mistum iuquinatumve traducamus. Ac de bis qui-
dem satis.
Quae vero ad crucem pertinent , per quam pas-
sionis mysterium perficitur, quis ea facile dicendo
queat explicare? Annon enim innumerabiles erant
moriendi rationes, quibus mortis pro nobis obeun'
da‘. consilium expleri poteratHlanc tamen ex
omnibus unam is, qui mortis , quam vellet, epi-
nionem habebat, sibi delegit atque praescripsit.
Oportet enim, inquit, Filium hominis. Non dixit,
haec et haec Filius hominis patietur, ut aliquis
futura prtenuntians simpliciter dixisset, sed ne-
cessarium arcana quadam ratione ac debitum
esse significat, dum, Oportet, inquit, Filium homi-
uis multa pati. ct reprobari, et crucifigi, et ter-
tia die resurgere ⁸¹. Vim enim illius verbi, oportet,
mihi considera, et invenies id in ea contineri, ut
significet, fieri aliter non oportere, nisi ut per
crucem mors appetatur. Qua: hujusce rei causa?
Pauli solius est eam exponere, per arcana illa verba,
quae in adytis paradisi constitutus audivit :solius, in-
quam, Pauli est, hoc crucis mysterium explanare ,
quemadmodum etiam ex parte aliqua in epistula ad
Ephesios facit , dum arcanum hoc patefaciens , ιΙι
possitis, inquit, comprehendere cum omnibus sanctis,
qua: sit latitudo, et longitudo, et sublimitas. et pra-
fundum, scire etiam superemiueutem scientia: chari-
ta‘tem Christi, utimpleamini in omnem plenitudi-
nem Dei δ’. Neque enim frustra divinus ille Apostoli
oculus crucis figuram excogitavit. Sed ea item re

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.