PG 46, col. 699

In hoc enim psalmo, cujus initium nobis exsultandi
in Domino formam suppeditat, inquiens , Venite,
exsultemus Domino, non solum ad Spiritus sancti
laudes celebrandas adducimur; sed potius ex iis,
qua postea sequuntur, de ejusdem divinitate edo-
cemur. Ipsa autem Propheta verba vobis proferam,
quibus magnus item Apostolus adstipulatur, sunt
autem hac : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite
obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secun-
dum diem tentationis in deserto , ubi tentaverunt me
patres vestri‘. Horum quippe mentionem faciens
divinus Apostolus, sic ait-,‘Quaprapter sicut dicit
Spiritus sanctus ⁸ ; atque ita prafatus, hac Propheta
verba statim al‘l'ert, Spiritus sancti persona illa
attribuens. Quis igitur est, quem patres ipsorum
tentaverunt in deserto? Quis est , quem irritave-
runt? Disce ab eodem Propheta dicente,Tentaverunt
Deum excelsum ‘. Atqui Apostolus cum Spiritus
persona mentionem injecisset, has easdem illi voces
tribuit, inquiens : Quapropter, sicut dicit Spiritus
sanctus : Secundum diem tentationis in deserto , ubi
tentaret-unt me patres vestri.
Quem igitur Deum excelsum nuncupavit Pro-
pheta , hunc divinus Apostolus sanctum esse Spiri-
tum asserit. Quod si autem verum id esse non cre- α
dis, rursum qua dicta sunt considera : Quapropter.
sicut dicit Spiritus sanctus, Nolite obdurare corda
vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tenta—
tionis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri. Si
ergo Spiritus sanctus dicit, Tentaverunt me patres
vestri in deserto; Propheta vero testatur, cum qui
tentatus est, excelsum esse Deum; obstructa ergo
sunt illorum ora, qui Spiritum sanctum temere
oppugnant, et loquuntur iniquitatem adversus Deum,
cum perspicue tum Apostolus, tum Propheta, in iis
qua diximus, Spiritus sancti divinitatem pradi-
cent. Pr0pheta quidem dum ait, Tentaverunt Deum
excelsum, et tanquam Dei personam indutus Israeli-
Ias verbis illis alloquitur, In deserto tentaverunt me
patres uestri : magnus vero Paulus, dum hac ea-
dem verba Spiritui sancto attribuit; ut ex his evi-
denter pateat, Spiritum sanctum esse Deum excel-
sum. Videntne ergo qui gloria Spiritus adversan-
tur, igneam sacrorum eloquiorum linguam, qua
obscura erant, illustrantem? An nos, ut musto
⁸ Psal. χειν, ὃ, 9. ⁸ Heb. ιιι, 7. ° Psal. Lxxvu, 56.
(8) llac est vera hujus loci lectio, quam ν Vatica-
nus codex num. 564 exhibet. lu altero Vaticana
itjdem Bibliotheca codice num. 1097 male legitur,
οὗ ὲπείρασάν με οἱ πατέρες ὑμῶν · ὁ δὲ Προῷήτης
δια-μαρτύρεται, ότι 6 ἐν τῇ έρήμ ρ πειρασθείς ὕψι-
στός ἐστι’Θεὸς. "ac autem lectio in Zini quoque
codice reperiebatur; vertit enim, Propheta vero
testatur, eum qui tentatus est in deserto, esse Deum
excelsum. Male etiam in altero Vaticano codice

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.