PG 46, col. 718

ea qua: vidit. Sed quid dicit? Stephanus autem cum
esset plenus Spiritu sancto, vidit gloriam Dei et uni-
genitum Dei F ilium '°. Non enim fieri potest, ut in—
quit Propheta, ttt lumen videatur, nisi per lumen
conspiciatur. In lumine enim , inquit, tuo videbi-
mus lumen ". Si igitur non nisi per lumen fieri
luminis contemplatio potest, quomodo si quis extra
radios versetur, solem contueri potest? Quoniam
igitur per lumen Patris, hoc ost, per Spiritum
sanctum illinc procedentem Unigenitum conspicitur
lumen: idcirco gloria Spiritus prius illuminatus
plena mentis comprehensione, et Patris et Filii
gloriam percipit et animadvertit. Nam quomodo
alioqui dictum evangelicum , Deum nemo uidit uu-
quam “, verum esse dicemus ?. qua ratione item
Apostolum non contraria iis quae memoria: pro-
dita ac litteris mandata sunt, clamare? cum dicit,
Nec quisquam hominum vidit , neque videre potest ³³ ?
Nam si ab humana vi atque natura, et Patris et
Filii gloria percipi posset, mendax et vanus pror-
sus esset is, qui dixit, homines divini spectaculi
capaces non esse. Atqui neque illum mentiri et
historiam veram esse necesse est. Ergo malitia Spi-
ritus sancti hostium manifesto deprehensa appa-
ret, quia testimonio Scriptum: probatum est a si-
mili similia cerni. Nam non in humana natura ac vi
manens Stephanus numen divinum cernit: sed cum
gratia sancti Spiritus permistus et contemperatus,
per illum sublatus et evectus est ad Dei contempla-
tionem. Quocirca si absque Spiritu neque Domi-
num Jesum dicere licet, ut inquit Apostolus “, ne-
que paternam gloriam contemplari : demonstratum
est aperte, quod ubi Spiritus sit, illic etiam Fi-
lius cernitur, et paterna gloria comprehenditur.
Verum aliud nobis ex iis, qua: in historia conti-
nentur, impietatis telum a Christoutaehis, id est
Christi hostibus, ohjicitur. Aiunt enim interiorem
Unigeniti dignitatem per haec significari. Nam per
hoc, quod assistat ad dexteram Patris, demou-
strare conantur, eum subditum esse Patris pote-
stati. Quid igitur Paulus? Dicam ad eos: Quid
item ante illum etiam propheta David, ambo per
doctrinam sancti Spiritus Unigeniti gloriam expo-
nentes? Nam et David ait: Dixit Dominus Domino
meo: Sedea dextris meis ": et Apostolus in dextera .
solii Dei sedere Dominum dicit ". Si igitur statio
diminutionis, sessio prorsus ejusdem sortis, condi-
tionis et honoris signum est. Aut igitur augusta
ac divina rejiciant testimonia , per quae sublimitas
dextrae significatur: aut etiam hoc pie recipiant. .
Una enim cujusque dicti magistra ac doctrix gratia
sancti Spiritus est. Nam Stephanus " quidem cum
plenus esset Spiritu sancto, et vidit ea, qua: vidit ,
” ι Timoth. vt, 16. ³⁵ lCor. tm, 5. ³⁸ Psal. cu, ί.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.