PG 46, col. 739

bro quodam, qui linguarum interpretationes contineat, coloribus artificiose depingens, certamina
atque labores martyris nobis expressit, π’ tanquam pratum amomum et floridum templum exornavit;
solet enim etiam pictura tacens in pariete loqui, maximeque prodesse; lapillorum item concinnator-
historia: par opus in pavimento, quod pedibus calcatur, ell‘ecit.
llis igitur arte elaboratis operibus qua: sensui
exposita sunt, ubi oculos oblectavit, cupit deinceps
etiam ipsi conditorio appropinquare, sanctificatio-
nem ac benedictionem, contrectationem ejus
esse credens. Quod si quis etiam pulverem,
quo conditorium, ubi martyris corpus quie-
scit, obsitum est, auferre permittat, pro munere
pulvis accipitur, ac tanquam res magni pretii con-
denda terra colligitur. Nam ipsas attingere reli-
quias, si quando aliqua ejusmodi prospera fortuna
contingat, ut id facere liceat, quam id sit multum
desiderandum et optandum, ac summarum precum
donum, sciunt experti, et ejus desiderii compotes fa-
cti. Quasi corpus enim per se vivens et florens,qui
intuentur. amplectuntur, oculis, ori, auribus, omni-
bus sensuum instrumentis adhibentes. deinde ollicii
et affectionis lacrymas martyri, quasi integer esset
et appareret, superfundentes, ut pro ipsis depre-
cator intercedat, supplices preces oll'erunt tanquam
satellitem Dei orantes, quasi accipientem douaeum
velit, invocantes. Ex his omnibus, o popnle pie,
discite, quod pretiosa ac honorata coram Domino
sit non sanctarum ejus. Nam unum quidem et idem
corpus omnium hominum est, ex una massa con-
flatum : verum id, quod simplici morte dissolutum
est. ut res qurelibet vilis projicitur. At quod mar-
tyrii all'ectione gratiosum ellectum est, ita est ama-
bile, jucundum, et a multis desideratum et expe-
titum. ut superior oratio demonstravit. Quocirca
propter ea, quae apparent, iis. quae visum en‘ugiunt,
propter experimentum earum rerum, quae in mundo
visuntur, futurarum rerum promissioni credamus.
Nam multi qui ventrem et vanam gloriam, et has
mundanas paleas omnibus rebus antelerunt, nihil
putant esse futurum : sed cum vitae line terminari
omnia arbitrantur. Verum qui ita sentis, ex par-
vis magna disce : ex umbris principales formas,
qualeseze sint intellige. Cui regum talis honor
liabetur? Quis ex iis, qui supra modum inter ho-
mines excellere visi sunt, tali memoria celebraturi
Quis imperatorum qui urbes munitas ceperunt,
nationes innumeras subegerunt, adeo decantatus et
fama celebratus est, ut hic miles pauper, modo
conscriptus et tyro: quem Paulus armavit, quem
angeli ad certamen unxerunt, quem victorem Christus coronavit? Enimvero quoniam oratione
prope ad certamina atque labores martyris accessi, age communibus relictis peculiarem sancti sermo-
nem instituamus; est enim suum cuique gratum et acceptum.
Patria igitur praeclaro ac strenuo huic viro est
ea regio, qua: ad solem spectat orientem : nam
etiam hic, sicuti Job, ex partibus orientalibus no-
bilis est, cumque patriam cum illo communem-ba-
heret . ejusdem imitatio morum ingeniique ei non
defuit. Nunc vero quilibet martyr totius soli sub-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.