PG 46, col. 790

dinatione. Sed primam celebritatem una cum aliis
non numero. Nam qua: propter divinam unigeniti
Filii apparitionem , per partum Virginis a mundo
festivitas instituta est, ea non simpliciter sancta
celebritas est, sed sancta sanctarum, et celebritas
celebritatum. Igitur eas qua: hanc consequuntur,
numeremus. Primum nobis apostoli et propheta:
spiritualis cmtns initium fecerunt. Utraque enim
prorsus circa eosdem sunt dona, et apostolicus
spiritus, et spiritus prophetize. Sunt autem hi:
Stephanus. Petrus, Jacobus. Joannes, Paulus;
deinde post hos conservato ordine suo , pastor et
magister praesentem nobis celebritatem auspicatur.
Quis est hic? Dicam nomen, an nominis vicem
gratia atque festivitas supplet ad virum ostenden-
dum?Cum enim de magistro atque pastore post
apostolos audiveris, intellexisti prorsus eum qui
apostolos consequitur pastor et doctor. Hunc dico,
qui vas est electionis, sublimem illum et vita et
sermone Basilium, gratum et acceptum Deo a
nativitate, qui moribus canus ab juventute, qui
sicut Moyses ί, eruditus fuit omni sapientia atque
scientia externarum disciplinarum, sacris vero lit-
teris ab infantia usque ad perfectionem et consum-
mationem innutritus, una erevit, in adulta atque
confirmata aetate una versatus est, unde docens
omnem hominem in omni sapientia tam externa
quam divina, veluti vir quidam fortis et strenuus
bellator ambidexter, per utramque eruditionem in
adversarios sese armans, per utramque disciplinain
vincit reluctantes. utraque armatura praecedens et
superans eos, qui per alterutram adversus veritatem
aliquas vires habere se putabant, eos quidem qui
de haereticorum sententia scripturas proferrent,
Scripturis evertens atque eonfutans, Graecos au:-
Hune igitur habemus nunc etiam nos, qui eon-
stituat nobis praesentem celebritatem, genuinum et
verum ministrum et interpretem spiritus, strenuum
Christi militem, sonorum et vocalem salutaris
prseconii atque praedicationis praeconem. libere pro
Christo loquendo decertantem, et in principiis puu
gnam cientem : cui secundas post apostolos partes
tempus solum dat. Nam si endem tempore, quo
Paulus. vitze particeps humana: luisset Basilius,
sicuti Sylvanus et Timotheus: ita prorsus una cum
Paulo litterarum monumentis celebratus esset.
Atque ut intelligatur, quod conjecturam faciendo a
veritate non aberro, hoc modo rationem ineamus.
Prretermittatur ea oratio, qua explicetur, qui san-
cti, quos sanctos tempore antecesserint (temporis

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.