PG 46, col. 810

uberibus Ecclesiae adhaerebat, illius doctrinis animo
crescens atque grandescens. Abnegavit atque re-
pudiavit postea Moyses falso dictae matris fictam
ct commentitiam cognationem. Ne hic quidem did
permansit in eo statu, ut ejus‘studii nomine cele-
braretur atque clareret, cujus eum pudebat. Cum
enim omnem ex litteris et disciplinis externis par-
tam gloriam repudiasset, quemadmodum ille regnum,
ad humile vita: se transtulit institutum : quemadmo-
dum et-iam Moyses Egyptiis thesauris prmtulit He-
braeos. Porro cum natura in unoquoque suum oflicium
faciat (uniuscujusque enim caro concupiscit adversus
spiritum ⁸³) ne hic quidem expers prmlii erat, quo
ratio pura ab Egyptia ratione petebatur, sed opem
ferens meliori, mortuam faciebat eam, qua: adver-
sus Hebrmam haud recte insurgebat. Hebraea autem
ratio, erpurgata est et incontaminata. Nam qui per
mortificationem membrorum terrenorum anima:
auxilium fert, excellentem fortitudinem atque vir-
tutem Moysis quam adversus Egyptium praestitit,
imitatur. Praeterire autem magnam partem historia:
. convenit, ne si quis omnia plene atque exacte velit
exponere, qua: et de Moyse Scriptura continet“,
et in quibus magistri fuit cum Moyse similitudo,
magnam auditoribus aderat molestiam. Reliquit
Αἰεγριιιηι Moyses post necem Egyptii, multoque
interiecto tempore seorsum per se privatus degebat.
Reliquit etiam hic urbanos tumultus, et materiales
hos strepitus undique circumsonantes, et erat in
solitudine divinze philosophiae addictus ¹⁸. Lumen
illi per rubum alluxit. Habemus aliquid huic visioni
cognatum etiam in hoc, quod dicamus. Nam cum
nox esset, accidit ei illustratio atque aflulgentia
luminis domi oranti : expers autem materia: quod-
dam lumen erat illud, divina virtute domicilium
Ει quid opus est omnia singulatim exponere,
quam multo; etiam hic per aquam traduxerit, quam
multis per sermonem columnam ignis praetulerit?
quam multos nube spiritus conservaverit, quam
multos cmlesti cibo aluerit? quomodo imitaretur
petram, in qua quondam ligno aquae os et vena
aperta est, hoc est, cujus quondam os crucis figura
tetigit? quemadmodum sitientes aqua illa potaret,
magnitudine abundantia: imitans abyssos, quale
tabernaculum testimonii, et quidem corporaliter in
suburhio fabricatus sit, pauperes corpore, pauperes
spiritu ut essent, per bonam doctrinam eiliciens,
adeo ut eor-um egestas ob beatitudinem memorabi-
lis exsisteret, utpote veri regni donum gratiamque
concilians! Tabernacnlum autem verum, in quo
20

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.