PG 46, col. 966

eique in reliquis ofliciis omnibus ministrabat, ut
propriis etiam manibus matri panem prmbcret.
Quae tamen illi praecipua cura non erat : sed
posteaquam sacris ciliciis satisiecerat, existimans
id suo vita: instituto convenire, ex labore suo
matri victum subministrabat. quue non ei solum
cordi erat, sed etiam ut matrem curarum mole
levaret. Mater enim quatuor lilios et quinque tilias
habebat : tribtts praeterea principibus vectigal pra:-
stabatur, quoniam ejus possessio in tot gentibus
disseminata erat.
Cum igitur mater variis curis distringeretur (pa-
ter enim jam naturae concesserat), in omnibus la»
boribus matri se sociam praebebat, et sollicitudi-
num partem?ipsa subiens eam gravi molestiarum
onere levabat. Simul autem et matris disciplina
vitam ab omni reprehensione integram servavit.
cum in ejus oculis semper ageret ejusdemque
testimonio probaretur, et se vicissim ei magnam
ad parem philosophiae scopum exemplo vitae sua:
ducem praebuit, paulatim ipsam ad puriorem per-
fectioremque vitam trahens. Cum autem reliquae
sorores honeste collocata: essent a matre, a pu-
blicis litterarum gymnasiis, in quibus ditt versatus
fuerat, revertitur magnus Basilius ipsius Macrinam:
frater : quem illa scientia et eloquentia vehemen-
ter elatum existimans omnesque despicientem di-
gnitates, et fastu superantem eos qui in magistratu
essent, tanta celeritate ad idem sapientia: studium
incitavit, ut mundi posthabita claritate. despecta-
que eloquentia: gloria, laboriosum hoc operosum-
que vivendi genus per paupertatem perfectam am-
plexus, expeditam sibi ad virtutem viam struxerit.
Caeterum illius vita ac instituta quibus in omnibus
orbis partibus, qua: illustrantur a sole, celebratus,
gloria sua splendorem omnium virtute illustrium
obscuravit, longam scriptionem et tnultum tem-
poris desiderant. Quapropter illuc, unde digressa
est, nostra revertatur oratio. Cum ipsa a se omnem
turbulentioris vita: materiam amputasset, persua-
sit matri, ut, relicta pristinze vitae consuetudine,
elatioreque vivendi modo, quas arte subditas et
ancillas ad usus proprios adhibuerat, secum ejus-
dem sortis atque ordinis esse vellet, atque una
cum illis vitam cum virginibus traduceret. Sed
narrationis tilum volo parumper intermittere, ne
rem, qua sublimitas virginis magis declaratur, si-
lentio transeamus.
Ex quatuor fratribus is qui secundum Basilium
natu maximus erat, Naucratius vocabatur, juvenis
eximiis tum ingenii tum corporis dotibus prae-
ditus : nam et pulchritudine ,ει robore et releritate,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.